I
Lehnbrief König Rudoph’s für Burggraf Friedrich II. und eventuell
Dessen Töchter über das Burggrafthum Nürnberg.
Vom 25. Oktober 1273.
(Aus den Monumentis Zolleranis, Il. Band, Urkunden der fränkischen Linie,
1285—1332. CXXIX.)
Rudolfus dei gracia Romanorum Rex semper Augustus, vniuersis presentem
paginam inspecturis salutem et credere subnotatis. Regalis preeminencie requirit
honestas, vt singulos et vniuersos deuote nobis et fideliter famulantes condignis
debeamus premiorum retribucionibus preuenire, vt spe remunerationis ceteri ad
nostra et Imperii absequiorum (sic!) confidentius animentur. Notum igitur esse
volumus et presentibus publice protestamur, quod nos aduertentes deuocionem
et fidelitatem dilecti nobis Friderici Burcgravii de Nvrenberch, vniuersa bona
infra scripta, videlicet: Comiciam Burcgrauie in Nvrenberch. Castrum quod
tenet ibidem, Custodiam porte*). Site prope idem castrum, Judicium prouinciale
in Nvrenberch, cui etiam, vice Imperatoris, omne Iudicium iudicans presidebit.
Officialis eusdem Burcgravii vna cum Sculteto nostro in ciuitate Nurenberch
iudicio presidebit, Et quicquid emolumenti de ipso judicio uel per homicidium,
uel quemcumque casum alium prouenerit, idem officialis duas partes eiusdem
victus per se tollet. Dicto quoque Burcgrauio queque fabrica in Nurenberch soluet
vnum solidum annuatim, censumque tollet ab omnibus areis ab altera parte
pontis et de qualibet tempore messis unum messorem, terciam feram, terciam
arborem de foresto ac omnia ligna iacencia in eodem; Officium de foresto ab
ista parte pontis cum suis attinenciis; villam Werde, villam Buch,**) Opidum
Swant, ***) Castrum Chrusen, f) Aduocatiam cenobii in Steina,}f) Decem libras de-
nariorum de officio Sculteti in Nvremberch, et decem libras de theloneo ibidem, cum
reliquis feodis, que idem et sui progenitores a nostris antecessoribus habuisse
dinoscuntur titulo feodali, concessimus in feodo non solum sibi, sed ettiam, ex
liberalitate et gratia speciali, Marie filie sue, vxore (sic!) Lodwici iunioris Comitis
de Otinga, et ceteris filiabus eiusdem Burcgrauii, sic tamen: si eandem Mariam
liberos, siue Masculini siue feminini sexus, habere contingat et decedere ipsum
Burcgrauium sine liberis virilis sexus, quod eadem feoda remaneant aput Mariam
et liberos suos, exclusis ceteris filiabus Burcgrauii memorati; Sed si ipsa Maria