115 der Burggrafen zu Nürnberg. Vom 17. März 1363. 649
quod in hominum communi permanerent notitia, sicut dignitas et honor Officii
Burggrauiatus huiusmodi merito repuirebat: Quapropter attendentes, quod Burg-
grauiatus Nurembergensis Sacri Imperii nobile membrum existit, ad hoc intencio
nostra, racione suadente, dirigitur, quod iidem Burggrauii, heredes et successores
eorum penes huiusmodi honores, gracias et dignitates, adiutorio Imperialis cle-
mencie, rite permaneant infuturum, Et ob hoc animo deliberato, Principum, Co-
mitum, Baronum et procerum sacri Imperii accedente concilio, de certa sciencia
et de Imperialis potestatis plenitudine sentenciamus, declaramus et dieimus, quod
Spectabilis Fridericus Burggrauius Nurembergensis, heredes et successores sui
Burgrauii Nurembergenses, imperpetuum illustrium Principum sacri Imperii Juri-
bus dignitatibus, libertatibus et honoribus gaudere et potiri debeant in Iudiciis
et in omnibus aliis causis et negociis, quecunque sint, aut quibus valeant speciali-
bus nominibus appellari, Et nominatim, quod potestatem habeant cum Imperii
sacri Principibus ad inuenire, diffinire et dare Juris Sentencias super omnibus
causis et negociis, siue Corpus res conspiciant, vel honorem, Et hoc in Imperiali
Curia, uel alibi, ubicumque continget principes presidere Iudiciis, vel loco Scabi-
norum, quodque ipsi Illustrium Principum Iure pociantur et gaudeant, si ad
actus duelli appellati, vel prouocati fuerint seu ipsimet alios ad actus consimiles
duellariter prouocarent, qui Illustrium Principum dignitate, vel honore quomodo
libet potirentur. Sentenciamus, declaramus et dicimus eciam, quod prefatorum
Burggrauiorum Nurembergensium, heredum et successorum suorum homines im-
perpetuum, puta Milites, Clientes, Iudices, Ciues et Rustici, quilibet in suo statu,
omnibus Iuribus, graciis et prerogatiuis frui et potiri debeant in rebus, honore,
bonis et omnibus aliis causis et negociis suis, quibus homines aliorum Illustrium
Principum Imperii pociuntur et gaudent, quemadmodum ipsi Principes et homines
eorum huiusmodi libertates vsque ad hec tempora continuasse noscuntur antiqua
consuetudine, uel de Iure. Sentenciamus, declaramus et dicimus eciam quod
antedictorum Burggrauiorum Nurembergensium, heredum et successorum suorum
homines imperpetuum, videlicet Milites, Clientes, Iudices, Ciues, Rustici et omnes
seruitores ac subsides eorum et omnia bona et homines ipsorum coram nullo alio
Iudicio, nisi coram ipsis Burggrauiis Nurembergensibus et eorum Iudiciis citari
possint, aut valeant, neque obligati sint, alibi comparere, aut respondere cuiquam
de objectis. Si vero, aduersus presentis nostre declarationis edictum, ad aliqua
aliena Iudicia citarentur, Extunc decernimus, ipsam citationem setencias et omnia
inde sequencia carere viribus et nullius esse roboris, aut momenti, Nolentes
eciam, ex hoc dictis Burggrauiis, heredibus et successoribus eorum imperpetuum,
necnon hominibus ipsorum coniunctim, uel diuisim aliquod preiudicium generari,
Nisi forsitan actores coram antedictis ipsorum Iudiciis notorie iusticiam consequi
non valerent, tunc et in eo casu licebit ipsis actoribus, ad Imperialem prouocare
Curiam et ibi querela deposita recipere, quod est Iuris. Considerantes eciam
et in nostre mentis acie sollicite reuoluentes, grata, fidelia et dudum continuata
seruicia, que nobis et sacro Imperio prefati Burggrauii Nurembergenses, pro-
genitores et predecessores eorum, hactenus fecisse noscuntur et facere debebunt
et poterunt prestancius infuturum, ipsis heredibus et successoribus eorum im-