5.  Leissiz,  Consultatio  de  instituenda  Societate  Germana.  27

Accedit  patriae  amor,  quae  praestantissimorum  ingeniorum  et  pulcherrimorum
inventorum  ferax,  nescio  quo  tamen  torpore  gloriam  suam  non  satis  tuetur,  dum
exteri,  nostra  novo  habitu  producentes.  nobis  ipsis  imponunt  et  labore  alieno  saepe
callide  fruuntur.  Nos  vero  interea  non  nisi  ipsos  eitamus  laudamusme,  domesticae
virtutis  ignari,  et  sub  nescio  quibus  rhapsodiis  saepe  praeclara  nostra  cogitata
obhruentes.  quae  alii  speciosis  ratiocinationibus  ornata  venditare  didicerunt.  (Addo
quod  soli  omnium  Germani  linguam  nostram  negligimus,  cujus  tamen  in  rebus  solidis
  mininneque  chimaericis  tradendis  mirabilis  efficacia  tot  experimentis  comprobata
  est).

Sed  bene  est,  quod  exteri  licet  ingeniosissimi  et  omnibus  rebus  instructissimi
nobis.  id  quod  potissimum  est,  adhuc  quodammodo  vacuum  nostraeque  linguae  ornandunı
  reliquere.  Etsi  eniın  multa  elegantissima  observata  atıme  cogitata  illis  deberi,
  nisi  ingrati,  negare  non  possimus,  videntur  tamen  nonnulli  eorum  magis  ad
curiositatem  quam  usum  respicere,  et  in  ımercibus  eorum  literariis  saepe  idem  (quod
in  civilibus  usu  venire,  ut  magis  placeant,  quam  juvent.  Itaque  si  dicendum,  quod
res:  post  tot  eorum  ingeniosa  scripta  et  pulchras  theorias  et  exquisitas  observationes,
ipsi  taımen  exteri  negare  non  possunt,  optimos  Europae  medicos  practicos,  optimos
cheinicos,  optimos  wmechanicos  in  Germania  esse  et  optima  quaeque,  quibus  ipsi
suas  ratiocinationes  inaedificant,  e  Germania  prodiisse.

Superest  ergo,  ut  evigilemus  tandeın  aliquando  et  bona  nostra  agnoscamus
atıme  excolamus.  In  hunc  praecipue  finem  comparata  est  haec  consultatio,  ut  viros
inszeniosos  patriaeque  ac  boni  publici  amantes  velut  face  clara  ac  signo  dato  excitemus
  ad  conspirationem  quandaın  animorum  jucnndam  et  gloriosam  et  seculo
dienaın.

(Juoniam  auteın  in  scientia  naturae,  «nae  tanı  late  patet,  vix  quieqnam  ınemorabile
  nisi  sociatis  [societatis?]  laboribus  praestari  potest,  opus  est  autem  consensu
  atque  ordine  quodam  ad  societatem  ineundam,  et  nemo  quicquam  melins
facit,  quam  quod  volens  facit:  ideo  sententias  plurium  rogandas  duxi,  ut  opinionibus
omnibus  expensis  illud  denique  fiat,  quod  plerique  probabunt;  et  quandoquiden
in  ommi  consultatione  opus  est  propositione  quadam,  de  qua  deliberetur,  et  quae
sit  totius  negotii  basis,  id  ınei  esse  officii  eredidi,  ut  paucis  exponam  de  quibus
cogitandum  putem.  Si  qua  taınen  addant  alii  et  in  considerationeın  praeterea  venire
debere  ostendant,  libenter  ınorem  geremus.

Ante  oımnia  ergo  Dei  gloria  et  patriae  amor  et  publica  utilitas  Consultationis
hujus  suprema  capita  sunto,  et  quia  nec  Deo  cani  pulchrior  hymnus  potest.  quam
si  quod  naturae  miraculum  patefiat,  nec  afflieta  patria  ınelius  reflorescet,  quam  si
opificia  et  commercia  et  artes  civiles  militaresqune  instaurentur  atque  augeantur,
nee  generi  humano  post  animi  virtutes  sanitatis  auxiliis  aliquid  carius  esse  debet:
sequitur  Deo,  patriae,  denique  universis  hominibus  non  posse  aliquid  praestari  melins
(post  pietatem  et  justitiam)  quaın  si  rerum  naturaliun  proprietates  atque  usus,  quos
habent  in  scientiis  atyue  artibus,  velut  in  numerato  habeantur.  Desiderantur  ergo
relationes  fideles  operatiomum  naturae  atque  artis,  quae  vel  sint  utiles,  vel  saltem  admelum
  singulares:  utiles  auteın  notandae  sunt,  nulla  raritatis  aut  vulgaritatis  habita
ratione.  Modo  ea  omittantur,  quae  cuivis  artis  ignaro  statim  patent  per  se  sine
magistro  ac  sine  ingenio.  Caeteroquin  non  omne,  «uod  vulgare  est,  facile  est,  et
vel  sit  dolabra  fabri  lignarii,  aut  lima  ferrarii,  multa  habent  observanda,  vel  [nec?]
cuivis  nisi  vel  a  magistro,  vel  ingenii  perspicacia,  vel  ab  experientia  edocto,
facile  in  mentem  ventura.

Excerpendae  ergo  erunt  Relationes  nostrae  non  tam  ex  chartis,  quam  ex
naturae  volumine  et  mentium  thesauro:  quia  vero  difficillimum  est,  etiam  in  pietura
delineationem  rei  ab  ejus  aspectu  naturaque  petere  potius  quam  jam  alibi  expressam
ejus  imaginem  mutuo  sumere:  ideo  utemur  eo  anxilio,  quod  nobis  temporum  feli-