28  5.  Lriextz,  Consultatio  de  instituenda  Societate  Germana.

citas  dedit.  Id  est,  cum  ubique  sit  multitudo  artificum  excellentium,  quorum  studium
  ac  diligentia  magis  magisque  enitescit,  adhibeamus  eos  in  consilium  et  ex
ipsorum  non  ore  tantum,  sed  et  coımmonstrationibus,  instrumentis  et  laboribus
accuratas  quasdam  descriptiones  exprimamus,  quae  sufficiant  publicae  instructioni:
ut  unus  aliquid  seinel  pro  omnibus  agat,  ne  quisque  singulatim,  quoties  opus  est,
endem  repetere  et  cum  daınno  et  dispendio  teımporis  sero  discere  cogatur.

Hanc  ergo  brevissimam  et  certissimam  exiguo  teinpore  in  imınensum  proficiendi
  viam  video,  si  ea  ratione  notitias,  quae  jaın  inter  homines  vigent,  colligamus.
  Frustra  enim  nova  quaerimus,  dumm  jam  in  potestate  posita  ignoramus;  qyuanquam
  illi  demum  ad  nova  invenienda  quaın  aptissimi  sunt,  qui  jam  inventa  optime
tenent.  Et  quia  librorum  pariter  ac  rerum  naturalium  nimia  est  multitudo,  et  libri
pariter  ac  corpora  ımuta  sunt;  libri  praeterea,  uti  plerumque  scripti  sunt,  non  facile
ingenerant  animis  veras  rerum  ideas:  ideo  nullam  video  compendiosioreın  et  solidiorem
  simul  discendi  rationem,  quaın  si  utaımur  quidem  autoribus  sed  vivis,  id  est
illis.  qui  in  observationibus,  experimentis,  operibus  naturae  atque  artis  versantur;
nec  refert  plebeji,  an  docti  sint;  ımodo  eos  jam  quaestionibus,  jam  oculari  inspectione,
  jaın  delineationibus,  jam  tentamentis  variis  ita  urgeamus,  ut  extorqueatur
ab  eis  cognitio  rei  exacta,  et  descriptio  conficiatur,  quae  sola  ad  hominem  attentum
penitus  instruendum  sufficere  posset.

Hac  ratione  etiam  Scientiae  in  arctum  contruduntur,  et  «quae  ex  immenso
naturae  campo  aut  petenda  sunt,  aut  in  voluminibus  infinitis  nequicequam  quaerenda
essent,  ultro  ordine  offeruntur,  dummodo  per  hominum  variis  artibus  naturam  exercentibus
  vacantium  genera  eatur.  Quorum  non  usque  adeo  multa  esse  constat.
Et  cum  nullum  oppiduluın  sit,  ac  ne  pagus  quidem,  qui  salteın  opifice,  vel  etiaın
rustico  aliquo,  si  placet,  careat,  a  quo  discere  possemus,  manifestum  est,  nemini
curioso  ac  diligenti  materiam  deesse  bene  merendi.

Ne  quis  autem  putet  actum  agi,  sciendum  est  vix  quiequam  earum  artium,
quae  in  materia  versantur  et  cum  ipsa  rerum  natura  proprius  communicant,  sincere,
accurate,  plene  et,  ut  verbo  dicam,  ita  descriptum  in  libris  extare,  quemadmoduın
ad  hominum  instructioneın  opus  esset,  id  est  ut  descriptioni  fidere  ac  sine  magistro,
sine  ınulta  sumtuum  temporisque  jactura,  sine  eırore,  ex  formulae  praescripto  reın
desideratam  exequi  possimus.  Cujus  rei  causa  est,  quoniam  descriptores  fuere  aut
homines  indocti  et  artem  docendi,  id  est  plene  perspicueque  aliyuid  tradendi,  ignorantes,
  aut  nimis  opinione  sua  docti,  id  est  fidentes  suis  cogitationibus  et  dum  magna
tantuın  et  inflata  ımoliuntur,  exigua  sed  solida  negligentes.  Pleriue  etiam  descriptores
  rerum  practicarum  sibi  lectorem  fingunt  jam  manipulationes  scientem,  aut
quae  sibi  in  re  praesente  versantibus  ınanifesta  erant,  alios  imaginatione  consequi
posse  putant;  quod  tantum  abest  a  vero,  ut  longo  post  tempore  ipsimet  suas  descriptiones
  saepe  non  intelligant.  Habent  etiaın  plerique,  qui  usu  potius  quamm  ratione
artes  didicere,  hoc  malum,  ut  alios  docere  nequeant,  quia  confusa  aniımi  sensa
evolvere  non  possunt,  cum  taınen  eorum,  quae  ab  hominib  usconstanter  observari
possunt,  nihil  sit,  quod  regula  verbis  explicabili  comprehendi  figurisque  aut  aliis
modis  illustrari  nequeat.  Qui  secus  opinantur,  artis  didacticae  ignari  sunt.

Itayque  artificio  multiplieci  opus  est  homini  curioso,  nec  minore  patientia,  ut
accuratas  satis  atıque  plenas  descriptiones  ex  vulgarium  hominum  sermonibus  atque
operibus  (haee  enim  conjungenda  sunt)  exculpat.  Danda  illi  opera  est,  ut,  ubi
commode  licet,  ipse  rem  sumat  in  manus  et  praescripta  magistri  praesentis  sequi
tentet:  ita  ex  monitis  ejus  sibi  consulet.  Instrumenta  quoque  artis,  quam  describere
volet,  in  promtu  habebit;  sin  minus,  ımodulos  salteın  sibi  parabit,  quantuın  licet.
(Juin  et  diversos  ejusdem  artis  magistros  consulet,  nonnunqyuam  et  melius  a  puero
artificis  quam  a  magistro  ipso  proficiet.  Sed  optime  sibi  prospiciet,  si  magistros
adhibeat  diversarum  artium  sibi  vieinarum,  ut  fabrum  lignarium  et  scriniarium,  aut