5.  Leissız,  Consultatio  de  instituenda  Societate  Germana.  29

fabrum  ferrarium  et  automatarium;  nam  saepe  illis  inter  se  sunt  lites  atque  aeınulationes,
  et  ex  conflictu  sententiarum  attento  atque  industrio  facile  veritatis  Jux  emicabit.

In  describendo  autem  ınethodus  haec  sequenda  est:  primum  Nomenclator
«wideın  conficiatur  propriorum  artis  verborum  phrasiuunque  et  receptarum  forınularum
  atque  sententiarum,  quae  apud  artifices  quodaınmodo  in  proverbium  abiere.
His  enim  illi  non  minus  nituntur,  quam  jurisconsulti  regulis  juris  aut  medici  aphorisınis.
  Ordo  autem  harum  definitionum,  phrasium  atque  axiomatum  sequendus  est
non  alphabeticus,  sed  naturalis,  qualeın  ipsa  rerum  connexio  offert,  du  a  simplicibus
  ad  coınposita  imus,  et  quae  ad  caeteroruu  intelligentiam  desiderantur,  praemittimus.
  Adjiciendae  sunt  explicationes  factae  verbis  popularibus.  Et  vero  maliın
pleraque  ista  Germanica  scribi  lingua,  yuemadınodum  in  communi  usu  versantur;
nam  latine  pleraque  non  satis  aut  commode  aut  proprie  reddentur,  cum  vocabulis
veterum  et  ınulto  magis  phrasibus  eorum  aptis  destituamur,  et  nihil  causae  sit,  cur
non  eundem  linguae  nostrae  honorem  asseramus,  quem  alii  suae.  Illud  auteın
potissimum  observanduın  est,  ut  schemata  qua  exactissima  descriptionibus  accedant,
et  cum  res  quae  describitur  adınodum  composita  est,  ea  nunc  dissoluta,  nunc  paulatim
  reconjuncta  spectetur,  variaeque  ejus  facies  ususque  ac  status  exhibeantur,
servatis  ubique  literis  iisdem.

Definitionibus  autem  explicatis  subjiciendi  sunt  aphorisıni  quidam  et  canones
et  observationes  generaliores;  iteın  subjectorum  naturalium,  circa  «quas  ars  illa
versatur,  singulares  quaedam  et  curiosae  proprietates,  ab  artificibus  observatae,
tametsi  forte  non  aeque  ad  praxin  conferant.  His  auteın  absolutis  ad  opera  artis
sive,  ut  vulgo  vocant,  lectiones,  ut  mathematici  appellant  problemata,  pergendum
est.  Et  quia  problemata  difficiliora  plerumque  aliis  facilioribus  velut  cognitis  nituntur,
ideo  semper  danda  opera  est,  ut  imitatione  mathematicorum  (qui  demonstrationes
nimis  prolixas  alioqui  futuras  ope  promissorum  lemmatum  contrahunt)  constructionem
  alicujus  problematis  sive  processum  forınulamve  praescriptam  brevein
reddamus,  tollendo  inde  et  separatim  ponendo  «uae  peculiare  probleina  etiaın  aliis
forte  processibus  usui  futurum  constitunnt.

Hoc  uno  observato  mira  subito  vi  [  fortasse  in]  artium  descriptione  lux  orietur.
Proximumest,  ut  seınper  operationuın  rationes  eaeque,  quoad  fieri  potest,  solidae  et
universales  adjiciantur,  quas  ut  magistris,  hoıininibus  sive  indoctis  sive  non  satis
attentis,  exsculpamus,  non  tantum  causa,  cur  unummquodque  faciant,  quaerenda  est,
sed  et  objectiones  illis  faciendae,  quae  cogant  eos  in  se  redire  et  nature  expendere
quod  dicunt.  Utile  est  etiam,  problema  unumquodque  verbulo  annotare,  quis  ejus
futurus  sit  in  sequentibus  usus.  Denique  nec  in  ordine,  nec  in  scribendi  ratione
nimia  scrupulositas  desideratur,  modo  circa  rerum  quae  tractantur  potissimas
proprietates  annotandas,  item  in  scheinatis,  ac  denique  in  fideli  et  plena  operationum
descriptione  nihil  desideretur.  Et  quia  solent  magistri  habere  cautelas  quasdam  et
subtilitates  ac  velut  condita  artis  ınysteria  operaque  eminentiora,  Meisterstücke,
quibus  candidatos  suos  exaininant,  aut  inter  se  nonnumquaın  de  artis  praestantia
sive  inter  pocula,  sive  in  officina  certant,  aut  etiam  quibus  alios  homines  callide
circumsecribunt,  ideo  nulli  studio  parcenduimn  est,  quo  nihil  taliuın  desideretur.  Nam
qui  prudens  est,  facile  ita  «uaestiones  instituere  potest,  ut  hoc  genus  hominum
elici  aliquod  ex  se  nequidem  sentiat.  Subjicienda  etiam  sunt  rerum  pretia  et  quiden
loco,  in  quo  descriptio  fit,  in  exeinplum  adhibito,  et  fundanentis  adjectis,  unde
hujus  pretii  ratio  intelligatur,  atyue  illud  quoqyne  appareat,  ex  quibus  causis  res
in  aliis  locis  ımajoris  minorisve  esse  soleat  possitve.  Libros  auteın  idem  arguınentum
sive  attingentes,  sive  professa  opera  tractantes  utiliter  adhibebiinus,  tum  ne  rei
initio  rudes  simus,  tun  ut  sciamus,  quid  potissimum  explicatione  indigeat,  aut
uaerendum  restet,  ut  oınnia  quam  plenissime  desceribantur,  ne  ullus  serupulus
descriptionem  secuturo  jure  restare  possit.