30  5.  Leiexız,  Consultatio  de  instituenda  Societate  Germana.

Porro  cum  vitae  genera  sive  professiones  ut  vocant,  scilicet  operatrices,  id
est,  si  ita  cum  nonnullis  appellare  placet,  vacationes  singulatim  explicandas  ajo.
non  tantuın  opificia  intelligo  atque  artificia,  sed  omnia  hominum  artium,  scientiarum
genera,  «quae  corpore  ac  per  corpora  aliquid  praestant,  ubi  corporum  numerus,
mensura,  vis  ınotrix,  consistentia,  colores,  soni,  odores,  sapores,  caeteraque
sensilia  oınnia  in  rationes  vocantur,  sive  seria  sint,  sive  ludiera,  quae  aguntur,  sive
Jain  ludi  peculiarem  hominum  classem  faciant,  ut  musica,  scenica,  sive  pro  cujusyne
arbitrio  ac  voluptate  exerceantur,  ut  Judi,  qui  magistros  certos  ac  professos  non
habent;  id  enim  a  cası  est  nec  ad  rein  facit,  quod  alii  ludi  prae  aliis  magistros
professos  sunt  nacti.  Latent  autem  et  in  ludicris  praeclara,  quibus  animus  ad
inveniendum  exeitatur  multaque  subinde  naturae  arcana  involvuntur.  Nec  ipsos
circulatores  negligendos  arbitror,  quos  constat  ınulta  habere  egregii  usus,  si  inciderent
in  possessores  praestantiores.  Neque  vero  distinguendum  est  hoc  loco  inter  artes,
quae  opus  relingnunt,  ut  pictoria,  fabrilis,  aut  quaruın  eflectus  cum  ipsa  operatione
evanescit,  ut  musica,  equestris,  saltatoria,  funaınbularis,  nautica.  Et  ex  illis,  «uae
aliyuid  relingyuunt,  perinde  est  sive  erhibitoriae  sint,  ut  piscatrix,  venatrix,  geınmarım
  et  metallorum  indagatrix,  ubi  nihil  produeitur,  sed  tantum  capitur  aut  detegitur,
  sive  obstetrices  sint,  «ae  corpora  naturalia  invicem  efficacia  ınaritare
contentae  et  aliquando  tantum,  ubi  necesse  est,  obstetricias  naturae  ımanus  adınoventes
  «uo  felicius  ac  facilius  aliquid  pariat,  ipsae  per  se  non  agunt,  «malis  est
agricultoria,  pastoria,  ars  hortulani,  ars  medici,  quae  tamen  ob  finis  magnitudineın
et  scientiae  sublimitatem  plane  a  caeteris  separanda  est.  Sive  sint  elaboratrices,
ubi  continua  artificis  cura  opus  est,  tametsi  hie  quoque  tantıın  natura  agat,  ut
cheimica,  pharmacopoetica,  salis,  nitri,  aluminis,  vitrioli  excoctrix,  docimastica,
magirica,  coloratrix,  cujus  Species  tinetoria  est.  Sive  denique  sint  eformatrices,
ut  fabriles,  automatoria,  graphice  sculptoria,  scriptoria,  impressoria,  textoriorum
omne  genus,  chirurgica.  Neue  vero  omneın  artium  et  vacationun  varietatem  nune
enunerare  .  propositum  est,  quae  sive  pro  subjecti,  in  quo  occupantur,  sive  usus
ac  finis  ratione,  aut  etiam  multis  aliis  ımnodis  distingui  possunt.

Sufficit  subindicasse,  quam  nihil  eorum  sit  negligendum,  quibus  hominum
curae  ac  studia  distrahuntur.

Demus  jauı,  si  placet,  centum  esse  circiter  genera  artium  describendarum
(comprehensis  tamen  vastioribus  illis.  medicina  et  chemica.  «uae  duae  per  se
nnaqnaeque  corpus  constituent,  inter  plures  distribuendum).  Ponamus  etiam  centum
illas  artes  intra  quinquaginta  aut  etiam  pauciores  viros  accurate  doctos  et  curiosos
distribui,  totidemque  libros  elaborari,  quot  sunt  artes:  quis  non  videt,  intra  aliquot
annos  ınediocri  diligentia  totum  institutum  aceuratissime  absolvi  posse,  etiam  a
viris  in  alio  plane  studiorum  genere  occupatis,  si  modo  partem  horarım  subsecivarınn,
  «ualem  forte  aedificio  alicui  struendo,  aut  horto  villaeve  aut  rei  familiaris
curae  intentiori  subinde  tribuere  solemus.  labori  multo  gloriosiori  et  perennaturo
impendere  velint.  Ita  haberemus  thesaurum  scientiae,  cui  nulla  parem  vidit  aetas
et  in  paueis  voluminibus  bibliothecam  maximis  illis  vera  rerum  scita  dignarum
copia  ditiorem.  Nam  ypotissimae  hominum  notitiae  velut  in  aerariuın  publicum
relatae  in  numerato  erunt,  et  id  omne  in  conspeetu  habebimus,  quo  tota  globi
nostri  terrestris  superficies  animatur,  quo  ipsa  pene  rermm  natura  convertitur,  quo
populi  florent,  unde  velut  ex  copiae  cormu  tanta  rerum  vis  eflunditur,  denique  id
onme.  quo  tot  millia  aluntur,  ornantur.  agunt.  pugnant,  occupantur,  deliciuntur.
Quodsi  ergo  doctissimi  nostrates  naturae  curiosi  varia  subjecta  sive  corpora
naturalia  inter  se  tractanda  olim  distribuerunt,  dum  ille  absynthium.  iste  chrysocollam,
  alius  gammaros  aut  vimmn,  quartus  crocum.  alius  aliam  specien  sibi
sumnit.  qnod  profeeto  institutum  lande  dignissimum  est:  quid  prohibebit,  nos  non
tam  mutorum  nam  vivormm  atque  interroganti  respondentimm  species  corporum