5.  Leissiz,  Consultatio  de  instituenda  Sorietate  Germana.  31

seqgni,.  id  est  opificum,  artificum,  vacationum  genera  inter  nos  partiri,  ex  quibus
interrogando  discamus,  quae  non  conjectura  aut  fallaci  unicae  observationis  testimonio,
  aut  relatione  autoris  cujusdam,  qui  fortasse  ipse  tantum  audita  scripsit,
nituntur,  sed  talia,  quae  artifices  eorunque  majores  a  tot  annis  sunt  experti,  quae
post  innumera  tentamina  tandeim  ipse  successus  stabilivit,  «quae  ipsa  vivendi  necessitas
semper  curiositate  exactior  expressit  propagavitque.  Itaque,  si  humana  potentia
consistit  in  his  artibus,  quibus  natura  edomamus,  sequitur,  patrimonium  generis
humani  et,  ut  id  diecam,  relictam  nobis  a  majoribus  haereditatem  hac  descriptione
census  nostri,  hoc,  ut  ita  Jdicam,  nostri  in  res  caeteras  imperii  breviario  contineri.

Agite  igitur,  egregii  Gerinani,  quorum  nomine  eos  comprehendi,  qui  aut  sedem
apud  nos  fixere,  aut  quos  gentis  linguaeque  cognatio  nobis  junxit,  considerate  mecum,
  si  placet,  quantulo  negotio  quantas  res  gerere  possitis,  et  «uam  facile  vobis
futurum  sit  uno  ictu  omnem  vincere  dilixentiam  exterorum.  Dum  multi  alii  curiosa
oculis  exponunt,  vos  profutura  animis  instillate.  dum  alii  quidaın  ad  pompam  studia
dirigunt,  vos  fructum  spectate  quem  ex  labore  vestro  patria  pereipiet.  Nam  si
illud  artium  scientiarumque  verum  inventarium  semel  habeatur,  certun  est,  eadem
opera  appariturum  quaenam  adhuc  supersint  artium  desiderata,  et  aditum  patefactum
iri  ad  innumerabilia,  quae  nune  dispersa  latent,  tunc  autem  sub  uno  obtutu  posita
facile  ab  ingeniosis  ad  novos  planeque  insignes  usus  conjungentur.

Germanico  autem  sermone  oımnia  scribenda  sunt,  tum  ut  ostendannus  exteris,
posse  et  a  nobis  scribi.  quae  se  non  intelligere  ipsi  doleant,  tum  ut  nostratinm
studiis  velificemur.  Negandum  enim  non  est,  ınire  apud  exteros  acui  ingenia  excitarique
  curiositatem,  din  foeminae  etiam  et  pueri  et  homines,  quos  a  scholis
frequentandis  vitae  ratio  aut  juventutis  infelicitas  exelusit,  nihilominus  aditum  sibi
ad  omnes  artes  scientiasque  cognoscendas  apertum  vident.  Dum  interea  nostri
homines  etiaım  discendi  avidi  in  rerum  cognitionem  non  nisi  post  herculeos  superatarım
  linguarum  labores  adımittuntur,  quibus  saepe  animi  acies  obtunditur;  qui  vero
sive  impatientia,  sive  infelicitate  sua  a  Latinitate  repulsam  passi  sunt,  hi  velut  ad
ienorantiaın  condemnati  habentur,  magna  boni  publici  jactura.  Scientia  enim  est
luminis  instar,  quod  in  singulos  diffusum  esse  omniuın  interest.  Nec  vero  verendum
est.  ne  ita  Latina  Graecaque  literatura  aliquid  detrimenti  capiat,  naın  videmus  in
Gallia  Angliaque  non  deesse,  imo  abundare  viros  solide  doctos,  et  vero  Theologis
linxuae  Hebraica  et  Graeca,  Jureconsultis  Latina  (quamqnam  forte  et  Graeca),  Medieis
  Graeca  et  Latina  semper  necessariae  erunt.  Historiarum  etiam  amatores  nunıyquam
  fontes  obstrui  sibi  patientur.

(Juare  metu  hoc  depulso  vos  jam  alloquor.  qui  patriae  gloriam  eurae  vobis
esse  jam  rebus  ipsis  ostendistis,  Fructiferi  illustrissimi  eorumeque  imitatores  Cyenei,
quicunque  ab  aurea  illa  aetate  reliqui  estis  aut  paribus  animis  interim  succrevistis.
Sed  et  vos  quoque  compello,  laudatissimi  Naturae  Curiosi.   Cunjungite  consilia
Germanis  aniımis  digna  et  mecum  pariter  ac  cum  his,  quibus  institutum  hoc  probabitur.
  in  Societatem  Caesaream  conspirate!  Vos  Curiosi  tantum  protectorem  jam
tum  sapientissime  elegistis.  Vos  autem,  qui  linguae  patriae  honori  studetis,  sn»
hoc  siseno  Aquilae  laxatos  nonnihil  ordines  tutissime  recolligetis!  Sunt  et  alii  credo
masni  Prineipes,  qui  secundam  sibi  a  Caesare  vestri  curam  sument;  sed  quoniamm  sched
alaec  potins  naturae  quam  linguae  colendae  causa  scripta  erat  .  .  .  .:  Nune  quidem
finio,  naın  ad  doctos,  judiciosos,  candidos  zelo  quodamn  augendae  efficacis  seientiae,
adorandi  in  suis  operibus  Dei,  juvandae  verissima  caritate  reipublicae,  qua  egenis
per  artium  eompendia  suceurratur.  denique  vindicandae  ab  exterorum  insultatione
patriae,  satis  animasse  mihi  videor;  plebejis  ingeniis  ac  male  animatis  nunquam
dixero  satis.

Scribendunm  his  plerisque  eorumve  amicis:  Helmont.  Rosenroth,  Morus,  Elsholz,
Crane,  Weigelius,  Dörfel,  Hevelius,  Medieus  Dantiscanus,  de  quo  Dominus  Gen.