97.  (Leisxız),  Epistola  ad  amicum  (October  1700).  123

yuoque  Germania  frequentissimum  non  sine  immortali  beatissimi  seculi  gloria,  ita
nunc  fere  magno  malo  publico  et  cum  incredibili  temporum  nostrorum  labe  et
dedecore  negligitur  et,  si  a  paucis  discesseris  viris  bene  scribendi  laude  florentissimis,
  in  contemtu  jacet  atque  squalore.

Ac  primum  quidem  omnium,  ut  in  viam  redeam,  neminem  puto  esse  tam
expertem  rerum  nostrarum  aut,  quae  ad  splendorem  rei  literariae  pertinent,  incuriosum,
  ut  ignoret,  Fridericum  IllI.,  Electorem  Brandenburgicum,  quum  ipse
a  teneris  unguiculis  sapientiae  studiis  et  artibus  tanto  natalium  splendore  et  excelsae
fortunae  fastigio  dignis  inprimis  caperetur  ac  delectaretur  nec  in  iis  poenitendos
progressus  fecisset.  id  scilicet.  ex  quo  rerum  potitus  est,  negotü  sibi  divinitus  datum
esse  existimasse,  ut  quum  omni  ratione  saluti,  commodis  ac  felicitati  suorum  populorum
  pro  sua  providentia  atque  insita  benignitate  consuleret,  tum  vero  ut  ingruentem
barbariem  a  suis  finibus  longe  lateque  patentibus  pro  sua  sapientia  propulsaret,
evocatis  undique  viris  eruditionis,  prudentiae,  virtutis  aut  singularis  cujusdam
scientiae  laude  celeberrimis  iisque  omnibus  honoris,  dignitatis  et  commodorum
ornamentis  cuınulatis.  Igitur  in  munificentia  ac  liberalitate  istius  Herculis  Musagetae
  non  modo  viri  docti  et  in  omni  disciplinarum  genere  cum  egregia  laude
versati,  sed  architecti  etiam,  statuarii,  plastae,  pictores,  sculptores,  coelatores,
varlarum  et  publice  utilium  machinarum  inventores  et  eflectores  ac,  ut  in  pauca
rein  conferam,  omnes  ad  unum  artifices  nec  non  opifices  eximii  conquiescunt.  Quis
nescit,  sapientissimum  principem  etiaın  tuın,  quum  artrocissiino  bello  tota  pene
Europa  arderet  et  Brandenburgicae  legiones  vietricia  arma  longe  lateque  circumferrent,
  pacis  artes  usque  adeo  non  neglexisse,  ut  fere  solus  tristes  ea  tempestate
Camoenas  respiceret?  Quid  quod  inter  armorum  strepitum  et  tubarum  clanzorem
trepidis  ac  profugis  Musis  perfugium  in  suis  terris  praebuit  condita  et  solenui  ritu
inaugurata  Hallensi  Academia?  yuam  nunc  esse  aınoenissimam  Musaruımm  et  Gratiarıum
sedem  ac  tlorentissimum  honestissimarum  artium  mercatum  constat  tibique  maxime
Dutum  est,  qui  amplissimo  in  illa  musarum  ac  virtutum  altrice  urbe  munere  fungeris.

Ac  ne  quid  ad  summum  studium,  quo  non  tantum  ommne  doctrinae  reconditae
genus,  sed  etiam  cunctas  artes,  in  quibus  aliqua  vel  utilitas  vel  elegantia  vel  jucunditas
  inest,  complectitur,  reliquum  faceret  optimus  princeps,  paulo  post  praestantissinam
  illam  architecturae,  picturae  ac  sculpturae  academiaın  Berolini,  hoc  est
in  principe  imperü  sui  urbe  excitavit  et  nullis  non  praesidiis  ac  commodis  instruxit
et  exornarvit.

Haec  ego  ideo  pluribus  verbis,  vir  nobilissime,  commemoro,  non  quod  ea
alıs  te  ignorari  putem  aut  tibi  ex  animo  excidisse,  sed  quod  uterque  nostrum  in
praedicandis  laudibus  Augusti  Heri  nostri  libentissime  versamur  et  ut  simul  amici
tui  intelligant,  quibuscum  cominunicare  haec  colliluerit,  nemini  debere  mirum  videri.
  si  parta  jam  pace  optimus  princeps  ad  fovendam  et  ornandam  rerum  divinarum
  atque  humanaruın  scientiam  majori  quadam  animi  incitatione  et  alacritate
incumbit.  Quamobrem,  quod  felix  faustumqne  sit,  decrevit  serenissimus  Elector
ipso  die  suo  natali  dulces  ante  omnia  Musas  in  suum  qnasi  contubernium  recipere,
ut  ejus  exemplo  ad  illas  rite  et  religiose  colendas  ad  unum  oınnes  bonae  mentis
studiosi  homines  eo  magis  excitarentur,  nova  ista,  de  qua  initio  mentionem  feci,
scientiarum  societate  instituta  et  fundata  Berolini.  Atque  ad  hoc  tam  praeclarum
  et  salubre  consilium  capiendum  eo  facilins  permoveri  se  passus  est  princeps
opt.  max.,  quod  in  taın  ınagnis  et  late  patentibus  suae  ditionis  provineiis,  in  tanta
virorum  ingenio  et  doctrina  praestantium  copia  et  in  ista  legatorum  ac  ministrorum,
yui  ejus  jussu,  sumptibus  et  auspiciis  in  plerisque  Europae  aulis  coimmorantur,
frequentia  ac  in  tanta  denique  longinyuarum  navigationum  commoditate,  quum  in
Temotissimmas  etiam  Africae  et  Americae  oras  naves  Brandenburgicae  commerciorum
causa  vela  faciant,  eximia  ei  ad  tam  laudabile  institutum  feliciter  exequendum  et