126  57.  (Leisxtz),  Epistola  ad  amicum  (October  1700).

ad  infinitas  res  cognitu  dignissimas  detegendas  atque  in  lucem  proferendas  suppetunt
  subsidia  et  adminicula,  quae  alibi  saltem  apud  Germaniae  nostrae  prineipes
haud  facile  conjuncta  inveneris.

Ceterum  quae  de  oceasione  istius  instituti,  de  ortu  societatis,  de  ejus  rationibus
  et,  ad  quem  collineat,  scopo  scire  cupis,  ea  tibi,  vir  nobiliss.,  quod  hisce
literis  adjeei  diploma  fundationis  indicabit  quidem  et  aperiet.  Sed  quae  in  eo  universe
  et  generatim  expressa  continentur,  ea,  uti  ex  quibusdam  illius  collegii  membris
viris  clarissimis  ac  de  republ.  in  amplissimis,  quibus  funguntur,  muneribus  optime
meritis  cognoscere  datum,  copiosius  et  sigillatim  suo  quaeque  ordine  consignata  reperiuntur
  litteris  ac  codieillis,  yuibus  totius  instituti  praefinita  quaedam  ratio  et
peculiaria,  quae  societati  Elector  nominatim  dedit,  mandata  comprehenduntur.
Instituti  auteın  hujus  campus,  ut  ita  loquar,  latissime  patet.  Etenim  suo  ambitu  ac
suis  quasi  finibus  non  universam  ınodo  mathesin  cum  mechanica,  philosophiam  naturalem
  et  versantes  circa  tria,  uti  vulgo  vocantur,  naturae  regna  [artes],  sed  anticjitates
etiam  et  eas  literas,  quae  ab  humanitate  nomen  acceperunt,  historiam  quoque  eivilem
et  ecclesiasticam,  Germaniae  maxime  et.  «quae  in  ditione  nostri  principis  sunt,
terrarum  complectitur.  (uia  vero  mentem  juxta  et  mentis  interpretem  lingnam
juvat  uno  eodemqyne  teinpore  excolere  atque  adeo  cum  philosophia  gerinanam  eloquentiam
  conjungere,  Teutonicae  quoque  linguae  juvandae,  emendandae  ac  perpoliendae
  imprimis  habebitur  ratio  a  societate  Electorali.  (Juae  ad  summaın
curam  et  contentionem  animi  nihil  quidquam  faciet  reliquum,  ut  praeclarissimun
inceptum  et  saluberrimum  institutun  optatus  eventus  consequatur  et  successus.  Atque
co  consilio  ad  propaganda  et  anmıplificanda  sapientiae  et  optimarum  artium  incrementa
omne  suum  studium  societas  conferet  eruendae  ubique  veritati,  collirendis,  deseribendis,
  examinandis,  augendis  quin  et  excogitandis  ac  indagandis  novis  inventis
et,  quae  ad  illa  pertinent,  continuis  meditationibus,  experimentis,  collationibus  ac
literarum  inter  absentes  commerciis  instituendis,  mittendis  denique  in  longinquas
oras  idoneis  hominibus:  certe  omni  ope  nitetur  ostendere,  nihil  sibi  antiquius  esse
bono  publico  et  eximia  quadam  de  genere  humano  bene  merendi  cupiditate.

Intelligis  vel  me  tacente,  vir  nobilissime,  amplissimum  esse  ac  longe  lateque
patens,  in  quo  decurrere  illa  aggreditur,  stadium,  nec  optatam  eam  cursu  ınetam
posse  contingere  nisi  societatis  industriam  et  alacritatem  potentissimus  princeps
suo  praesidio  tueatur  ac  sua  benignitate  ipsius  rationibus  prospiciat.  Noluit  autem
serenissimus  Elector,  quae  ejus  est  bonitas  et  in  nobilissimarum  artium  decus  et
incrementa  generosa  voluntas,  etiam  hac  in  parte  bonae  mentis  studiosis  deesse.
Izitur  deerevit  tntelam  ac  patrocinium  societatis  ipse  suscipere  et  in  recenti  ha,
si  fas  est  ita  loqui,  literaria  republica  principatum  animi  causa  ac  dictaturam  perpetuam
  tenere.  Jamque  turrim  speeulatoriam  ad  consideranda  et  contemplanda
astra  eorumque  motus  ad  certiorem  rationem  examinandos  aedificari  suis  sumptibus
jussit.  In  eo  quoque  loco,  qui  et  magnas  et  plurimas  opportunitates  habet,  bibliothecam
  reliquamque  supellectileim  instrumentorum,  machinarum  aliarumque  rerum
necessariarum  collocare  societas  constituit.  Atque  ut  ne  quid  ad  summam  beniguitatem
  deesset,  certis  reditibus  societatem  nascentem  benignissimus  princeps
ornavit  et  loeupletavit.  Ineredibilem  igitur  magnitudinem  animi  et  beneficentiam
opt.  prineipis,  quum  condignis  eflerre  laudibus  societas  non  possit,  eam  scilicet
referendae  gratiae  rationem  inibit,  ne  suam  in  tuenda  et  sustentanda  exspectatione
maximi  prineipis  diligentiam,  operam  et  fidem  quisquam  requirat,  sed,  ut  potius
uberrimum  e  tanto  beneficio  fructum  gloriae  et  utilitatis  augustissimus  fundator  percipiat,
  pro  virili  parte  elaborabit.

Jam  vero,  quod  attinet  ad  statıım  et  conditionem  praesentem  ipsius  societatis,
  scito,  vir  nobilissime,  eam  constare  e  praeside.  consilio  et  reliquorum  sociorum
ordine.  quos  membra  vocamus.  Est  quoque  societati  vir  idonens  a  secretis  et  ra-