61.  Gratulation  der  Societät  zur  Annahme  der  Königskrone.  133

terras  et  Tuas  in  illis  pulcherrimas  structuras  artiumqne  nobis  proprius  addictarum
ornamenta,  tum  et  nature  opera.  plantas  animaliaque  mirari;  describere  gentes,
investigare  atque  ornare  gentium  linguas,  eruere  antiquitates  reconditas  et  quiequid
interiora  Reipublice  non  tangit.  Sed  recentia  acta,  sed  proprie  Tua,  id  est  Tua
arcana  consilia,  Tua  Sapientissima  molimina  rimari,  noscere.  proferre,  ad  quemvis
potius  alium  pertinere  judicabunt.  Nos  vero  uti  abstrusa  et  in  futurum  porrecta
cogitata  Tua  de  rerum  summa  vel  scire  vel  dicere,  non  a  nobis  tantum,  sed  et
plerisque  omnibus  aliis  alienum  esse  fatemur,  cum  in  Tua  altissima  mente  nasci  et
in  paucorum  selectissimorum  adjutorum  aut  executorum  conscientiam  pervenire
constet,  ita  nunc  perfectis  Tuis  operibus  non  videmus,  qua  imponi  coronis  possit
melior  publico  plausu,  neque  cuiquam  alteri  plus  juris  quam  nobis,  quorum  potissina
  cura  esse  debet  colligere  et  conservare  gloriz  Tu:s  ınonumenta,  concedimus
in  Te  laudando.  A  Batavis,  a  Britannis,  ab  Italis  Tibi  veniunt  oratores,  qui  Tuas
reenandi  virtutes  attingere  jus  fasque  putant:  nobis  propriis  Tuis  interdietum  erit
scilicet  taın  uberi  et  florido  campo!  Hoc  vero  nec  Tu  ipse  siveris,  qui  seis
unus  omnium  optime  tribuere  Suum  cuique.  Nec  deterremur,  quod  inferior  rebus
nostra  oratio  est,  cum  eloquentissimi  cujusque  oporteat  pzne  eandem  esse  quam
mediocris  oratoris  distantiam  ,a  Tua  sublimitate.e  Nec  vero  per  omne  virtutum
Tuarum  genus  ire  hujus  loci  est;  neque  enim  panegyricum,  sed  gratulationem
damus.  Sapientiam  tamen  Tuam  celebrare  nunc  par  est  in  destinando  Tibi  asserendoque
  regno.

Obseurus  olim  gliscebat  rumor  (ut  solet  nonnihil  propheticum  esse  in  fama)
parturire  aliquid  ingens  Prussiam,  et  Regem  exiturum  ex  Regio-monte.  Fuit  omen
in  ipsa  nativitate  Tua,  in  illa  regione  atque  arce,  cui  nascendo  non  tantum  sceptrum
gentilitium,  sed  et  novaın  coronam  afferebas,  quanquam  occultam  adhuc  in  abdito
futuri.  Prussiam  enim  licet  a  clientelari  jure  liberatam,  quam  Ducalem  constanter
appellabant  homines,  quis  sperasset  aliquando  Regiam  majore  quam  alterius  jure,
id  est  per  se,  fore?  Tanta  scilicet  nominumn  rerumque  conversio  Tux  magnitudini
servabatır.  Nam  Magnus  licet  per  alia  Genitor  Tuus,  perpetuis  exercitus  bellis
velut  alter  David,  non  Domini  tantum  z»dem,  id  est  pacatam  Ecclesiam,  sed  et
Regian  vere  domum.  materia  comportata,  Tibi  tanquam  Salomoni  ad  Superos
migrans  extruendam  reliquit,  Regiam  scilicet  non  saxeam  (quanquam  hoc  quoque
  ınultiplici  splendore  majores  superasti),  non  ruinis  aut  incendiis  obnoxiam,
sed  in  perpetuo  Gentis  Tus  jure  atque  honore  positam,  in  animis  hominum  indelebili
  charactere  impressam;  quanquam  Te  quoque  vix  sceptra  capessentem  vehementissimus
  turbo  invasit,  ut  nisi  magnitudine  animi  supra  casus  fuisses,  posses
videri  zgre  vetera  tuiturus;  tantum  aberat,  ut  novus  a  Te  splendor  exigeretur.
Sed  aliter  coelo  Tibique  ratio  constabat.  Ecclesia  protestantium  in  extremo  erat
periculo,  ınagna  Gerinani®  pars  jugum  extraneum  subierat  et  apud  ipsos  Anglos,
unde  defensor  fidei  sperari  debuerat,  oppressio  metuebatur.  Wilhelmum  nunc  inclytum
  Regem  ad  salutem  regni  cui  debebatur  tutandam  excitabant  occulti  populares.
  et  efficacior  omni  hortatu  propria  generositas.  Ille  omnia  circumspiciens,
Tua  primum  ope  sese  in  speın  erexit.  In  Minda  Tua  Te  maxime  annitente  secutus
est  congressus,  ascitis  in  fardus  colloquiumque  generosis  e  vieinia  prineipibus.  In
Tuo  fabricatum  est

Fulmen,  quod  seros  compescuit  ignibus  ignes.

Tum  primum  Europa  respirare  visa  est  et  sese  a  terrore  collegit.  Post  longum
et  difficile  bellum,  cujus  magna  pars  fuisti,  post  socios  per  Germaniaın,  Belgium,
Italiam  sustentatos,  servatos,  restitutos,  pax  facta  tolerabilior  quam  initio  belli
sperabatur.  Poterat  haberi  melior  et  firinior,  si  sociis  ubique  eadem  qu&amp;  Tibi  mens
fuisset;  sed  obsecundandum  fuit  aliaın  rerum  seriem  parantibus  fatis.  Tidi  et  conscientia
  officii  probe  curati  tranquillitatem  et  rerum  praclare  gestarum  magnitudo