200.  Notitia  Corporis  Inscriptionum  Graecarum  (1822).  419

fügt,  und  auch  den  Professor  Erman,  sich  wegen  seiner  gänzlichen  Anschlielsung
an  die  Akademie  der  Wissenschaften  und  die  Universität  zu  erklären,  aufgefordert.
und  werde.  wann  seine  Antwort  eingegangen  ist,  die  alsdann  weiter  nötigen  Schritte
zu  thun  mich  beeilen.
Berlin  den  1.  Oktober  1819.
(gez.)  Altenstein.
An
des  Königlichen  Staats  -  Kanzlers
Herrn  Fürsten  von  Hardenberg
Durchlaucht.

200.

(Vergl.  Geschichte  der  Akademie  S.724).

Notitia  Corporis  Inscriptionum  Graecarum  sumptibus  Academiae
Borussicae  edendi  (15.  Juli  1822).
[Als  Einzeldruck  erschienen.)

Academiae  Litterarum  Regiae  Borussicae  classis  historica  et  pliilologica,  yuum
videret  deesse  opus,  in  quo  omnes,  quotquot  hucusque  repertae  sunt,  inscriptiones
Graecae  coniunctae  essent,  id  ipsum  autem  tum  linguae  Graecae,  imprimis  dialectorum
  cognitioni,  tum  publicae  privataeque  Graecorum  vitae  penitus  noscendae
summam  allaturum  utilitatem  intelligeret:  quod  illud  neque  unius  viri  industria  commode
  perfici  nec  pro  ea,  quae  nunc  est,  rei  litterariae  condicione  privato  sumptu
edi  posse  videbatur,  ante  septem  annos  constituit  ipsa  huic  desiderio  succurrere,
mihique  illius  operis  adornandi  negotium  demandavit.  Optaverat  taleın  collectionem
  jam  Scipio  Maffeius;  susceptum  consilium  praeter  alios  reliquit  Ignatius  M.
Raponius,  vir  ei  rei,  ut  videtur,  haud  plane  impar:  nos,  ne  doctorum  frustraremus
spem,  noluimus  editionem  nunciare,  priusquam  materiae  pars  longe  maxima  congesta
  et  ita  digesta  esset,  ut  et  pancissima  desiderarentur  et  nonnisi  ultima  esset
manus  admovenda.  Nunc  labore  potissimo  profligato  eos,  quorum  interest,  hac  de
re  certiores  facimus.

Hoc  igitur  insceriptionum  Graecarıum  corpus  complectetur  et  eos  titulos,  quos
Gruterus,  Reinesins.  Fabrettus,  Muratorius,  alii  in  suis  collectionibus  ediderunt,  sed
e0s  ex  primitivis,  quae  edita  sunt,  exemplaribus,  vel  ex  melioribus  apographis  editis
  et  ineditis  correctos,  et  magnum  inscriptionum  numerum  ex  omni  librorum  genere,
  ex  itinerariis,  diariis,  museorum  .catalogis  delectum,  postremo  ex  bibliothecarum
  Jatebris,  productum  vel  ex  lapidibus  ipsis  transcriptum:  praeter  eos,  quos  multorıun
  eruditorum  benignitas  nobis  largita  est,  titulos  collectio  Fourmontiana  inerit
universa  ab  Imın.  Bekkero  accurate  transeripta,  item  quidquid  Londini  habetur  marmorum
  Elginianorum  litteratorum,  quorum  apographa  a  Britanno  docto,  H.I.  Rose,
curata  et  a  Frid.  Osanno  ad  suorum  exemplorum  fidern  recognita  sunt.  In  singulis
inseriptionibus,  ubi  quaeque  antea  edita  sit  vel  quorum  doctorum  schedas  secuti
simus,  indicabitur:  nulla  in  contextum  immsittetur  coniectura:  sub  textu  annotabuntur
  emendationes,  et,  prout  in  quoque  monumento  utile  visum  fuerit,  inseriptio
ipsa  minusculis  quoque,  quibus  vulgo  utimur,  litteris  repetetur  vel  Latina  interpretatio
  adiicietur,  et  brevis,  ubi  operae  pretinm  fuerit,  commentarius.

Universus  autem  numerus,  qui  sex  ınillia  excedere  non  videtur,  non  ut  priores
  fecerunt.  secundum  argumenta  disponetur:  quae  ratio  nulla  ex  parte  probabilis
aut  comınoda  est:  sed  ordinem  seqnemur  geographieum  etiam  in  Numimorum  doctrina
  receptum,  nisi  quod  in  nonnullis  partibus  etiam  a  geographico  hoc  ordine
decedemus:  ceterum  in  singulorum  locorum  titulis  pro  re  nata  vel  temporum  se-27°

