I.  Europa.  632  35.  Großbritannien  und  Irland.

Nullus  clericus  amercietur  de  laico  tenemento  suo,  nisi  secundum  modum  aliorum
praedictorum,  et  non  secundum  quantitatem  beneficii  sui  ecclesiastici.

Nec  villa  nec  homo  distringatur  facere  pontes  ad  Riparias,  nisi  qui  ab  antiquo
et  de  jure  facere  debent.

Nullus  vicecomes,  Constabularius,  Coronatores,  vel  alii  ballivi  nostri  teneant
placita  coronae  nostrae.  Omnes  comitatus  et  Hundredi,  Thretingii  et  Wappentachii
sint  ad  antiquas  formas  absque  ullo  incremento;  exceptis  dominicis  maneriis  nostris.
Si  aliquis  tenens  de  nobis  laicum  feodum  moriatur,  et  Vicecomes  vel  Ballivus  noster
ostendat  litteras  nostras  patentes  de  submonitione  nostra  de  debito  quod  defunctus
nobis  debuit,  liceat  vicecomiti  vel  Ballivo  nostra  attachiare  et  inbreviare  catalla
defuncti  inventa  in  laico  feodo  ad  valentiam  illius  debiti  per  visum  legalium  hominum;
ita  tamen  quod  nihil  inde  amoveatur,  donec  persolvatur  nobis  debitum  quod  clarum
fuit,  et  residuum  relinquatur  executoribus  ad  faciendum  testamentum  defuncti,  et  ei
nihil  nobis  debeatur  ab  ipso,  omnia  catalla  cedant  defuncto,  salvis  uxori  ipsius,  et
pueris,  rationabilibus  partibus  suis.  Si  aliquis  liber  homo  intestatus  decesserit,  catalla
sua  per  manus  propinguorum,  parentum  et  amicorum  suorum  per  visum  ececlesie
distribuantur,  salvis  unicuique  debitis,  que  defunctus  ei  debebat.

Nullus  constabularius  vel  alius  ballivus  noster  capiat  blada  vel  alia  catalla
alicujus,  nisi  statim  inde  reddat  denarios  aut  respectum,  inde  habere  possit  de  voluntate
venditoris.

Nullus  constabularius  distringat  aliquem  militem  ad  dandum  denarios  pro
custodia  castri  si  facere  voluerit  custodiam  illam  in  propria  persona  sua,  vel  per  alium
probum  hominem  si  ipse  eam  facere  non  possit,  propter  rationabilem  causam;  et  si
nos  duxerimus  vel  miserimus  eum  in  exercitum,  erit  quitus  de  custodia  secundum
quantitatem  temporis,  quo  per  nos  fuerit  in  exercitum.

Nullus  Vicecomes  vel  Ballivus  noster  vel  aliquis  alius  capiat  equos  vel  carettas
alicujus  liberi  hominis  pro  carriagio  faciendo;  nisi  de  voluntate  ipsius  liberi  hominis.
Necnos  nec  ballivi  nostri  capiemus  alienum  boscum  ad  castra  vel  alia  agenda  nostra,
nisi  per  voluntatem  ipsius,  cujus  boscus  ille  fuerit.

Nos  non  tenebimus  terras  illorum,  qui  convicti  fuerint  de  felonia,  nisi  per  unum
annum  et  unum  diem,  et  tunc  reddantur  terre  dominis  feodorum.

Omnes  Kidelli  decetero  deponantur  penitus  de  Tamisia  et  Medewaye  et  per
totam  Angliam,  nisi  per  costeram  maris.

Breve  quod  vocatur  Precipe  decetero  non  fiat  alicui  de  aliquo  tenemento,  unde
liber  homo  possit  amittere  curiam  suam.

Una  mensura  vini  sit  per  totum  regnum  nostrum,  et  una  mensura  cerevisie  et
una  mensura  bladi,  scilicet  Quartarium  Londinense,  et  una  latitudo  pannorum  tinctorum
  et  Russettorum  et  Halbergettorum,  scilicet  due  ulne  infra  listas.  De  ponderibus
autem  sit,  ut  de  mensuris.

Nihil  detur  vel  capiatur  decetero  pro  brevi  inquisitionis  de  vita  vel  membris;
sed  gratis  concedatur  et  non  negetur.

Si  aliquis  teneat  de  nobis  per  feodifirmam  vel  per  socagium  vel  per  burgagium,
et  de  alio  terram  teneat  per  servitium  militare,  nos  non  habebimus  custodiam  heredis