I.  Europa.  635  35.  Großbritannien  und  Irland.

reddantur,  et  si  contentio  super  hoc  orta  fuerit,  tunc  inde  fiat  in  marchia_  per  judicium
parium  suorum  de  tenementis  Anglie  secundum  legem  Anglie,  de  tenementis  Wallie
secundum  legem  Wallie,  de  tenementis  marchie,  secundum  legem  marchie.  Idem
facient  Walenses  nobis  et  nostris.  De  omnibus  autem  illis  de  quibus  aliquis  Walensium
dissaisitus  fuerit  vel  elongatus  sine  egali  judicio  parium  suorum  per  Henricum  Regem
patrem  nostrum  vel  Ricardum  Regem  fratrem  nostrum  que  nos  in  manu  nostra
habemus  vel  que  alii  tenent  que  nos  oporteat  warantizare,  respectum  habebimus  usque
ad  communem  terminum  cruce  signatorum,  illis  exceptis  de  quibus  placitum  motum
fuit  vel  inquisitio  facta  per  preceptum  nostrm  ante  susceptionem  crucis  nostre.  Cum
autem  redierimus  vel  si  forte  remanserimus  a  peregrinatione  nostra,  statim  eis  inde
plenam  justitiam  exhibebimus  secundum  leges  Walensium  et  partes  predictas.  Nos
reddemus  filium  Leulini  statim  et  omnes  obsides  de  Wallia  et  cartas  que  nobis
liberate  fuerent  in  securitatem  pacis.

Nos  faciemus  Alexandro  Regi  Scottorum  de  sororibus  suis  et  obsidibus  reddendis
et  liberatatibus  suis  et  Jure  suo  secundum  formam  in  qua  faciemus  aliis  baronibus
nostris  Anglie,  nisi  aliter  esse  debeat  per  cartas  quas  habemus  de  Willielmo  patre
ipsius  quondam  rege  Scottorum,et  hoc  erit  per  judicium  parium  suorum  in  curia  nostra.

Omnes  autem  istas  consuetudines  predictas  et  libertates  quas  nos  concessimusin
regno  nostro  tenendas  quantum  ad  nos  pertinet  erga  nostros,  omnes  de  regno  nortro
tam  clerici  quam  laici  observent  quantum  ad  se  pertinet  erga  suos.

Cum  autem  pro  domo  et  ad  emendationem  regni  nostri  et  ad  melius  sopiendam
discordiam  inter  nos  et  barones  nostros  ortam  haec  omnia  predicta  concesserimus,
volentes  ea  integra  et  firma  stabilitate  in  perpetuum  gaudere;  facimus  et  concedimus
eis  securitatem  subscriptam,  videlicet  quod  barones  eligent  viginti  quinque  barones
de  regno  quos  voluerint,  qui  debeant  pro  totis  viribus  suis  observare,  tenere  et  facere
observari  pacem  et  libertates  quas  eis  concessimus  et  hac  presenti  carta  nostra  confirmavimus;
  ita  scilicet  quod  si  nos  vel  Justiciarius  noster  vel  ballivi  nostri  vel  aliquis
de  ministris  nostris  in  aliquo  erga  aliquem  deliquerimus  vel  aliquem  articulorum
pacis  aut  securitatis  transgressi  fuerimus,  et  delictum  ostensum  fuerit  quattuor  baronibus
  de  predictus  viginti  quinque  baronibus,  illi  quattuor  barones  accedent  ad  nos  vel
ad  Justiciarium  nostrum,  si  fuerimus  extra  Tegnum,  proponentes  nobis  excessum,
petent  ut  excessum  illum  sine  dilatione  faciamus  emendari.  Et  si  nos  excessum  non
emendavimus  vel  si  fuerimus  extra  Tegnum,  Justiciarius  noster  non  emendaverit  infra
tempus  quadraginta  dierum  computandum  &amp;  tempore  quo  monstratum  fuerit  nobis  vel
Justiciario  nostro  si  extra  regnum  fuerimus;  predicti  quattuor  barones  referant  clam
ad  residuos  de  illis  viginti  quinque  baronibus,  et  illi  viginti  quinque  barones  cum
communa  totius  terre  distringent  et  gravabunt  nos  modis  omnibus  quibus  poterunt,
scilicet  per  captionem  castrorum,  terrarum,  possessionum  et  aliis  modis  quibus  poterunt,
donec  fuerit  emendatum  secundum  arbitrium  eorum  salva  persona  nostra  et  Regine
nostre  et  liberorum  nostrorum,  et  cum  fuerit  emendatum,  intendent  nobis  sicut  prius
fecerunt.  Et  quicunque  voluerit  de  terra,  juret  quod  ad  predicta  omnia  exsequenda,
parebit  mandatis  predictorum  viginti  quinque  baronum,  et  quod  gravabit  nos  pro  posse
8suo  cum  ipsis,  et  nos  publice  et  libere  damus  licentiam  jurandi  cuilibet  qui  jurare

80°