I.  Europa.  636  35.  Großbritannien  und  Irland.

voluerit,  et  nulli  unguam  jurare  prohibebimus:  Omnes  autem  illos  de  terra  qui  per  se
et  sponte  sua  noluerint  jurare  viginti  quinque  baronibus  de  distringendo  et  gravando
nos  cum  eis,  faciemus  jurare  eosdem  de  mandato  nostro  sicut  predictum  est.  Et  ei
aliquis  de  viginti  quinque  baronibus  decesserit,  vel  a  terra  recesserit  vel  aliquo  alio  modo
impeditus  fuerit  quominus  ista  predicta  possent  exequi,  qui  residui  fuerint  de  predictis
viginti  quinque  baronibus  eligant  alium  loco  ipsius  pro  arbitrio  suo,  qui  simili  modo
erit  juratus,  quo  et  ceteri.  In  omnibus  autem  que  istis  viginti  quinque  baronibus
committuntur  exequenda,  si  forte  ipsi  viginti  quinque  presentes  fuerint  et  inter  se
super  re  aliqua  discordaverint,  vel  aliqui  ex  eis  summoniti  nolint  vel  nequeant  interesse,
ratum  habeatur  et  firmum  quod  major  pars  eorum  qui  presentes  fuerint,  providerit
vel  preceperit,  ac  si  omnes  viginti  quinque  in  hoc  consensissent.  Et  predicti  viginti
quinque  jurent  quod  omnia  antedicta  fideliter  observabunt  et  pro  toto  posse  suo
facient  observari.

Et  nos  nihil  impetrabimus  ab  aliquo  per  nos  nec  per  alium  per  quod  aliqua
istarum  concessionum  et  libertatum  revocetur  vel  minuatur.  Et  si  aliquid  tale  impetratum
  fuerit,  irritum  sit  et  inane,  et  nunquam  eo  utemur  per  nos  nec  per  alium.

Et  omnes  malas  voluntates,  indignationes  et  rancores  ortos  inter  nos  et  homines
nostros  clericos  et  laicos  a  tempore  discordie  plene  omnibus  remisimus  et  condonavimus.
Preterea  omnes  transgressiones  factas  occasione  ejusdem  discordie  a  Pascha  anno
Regni  nostri  Sextodecimo,  usque  ad  pacem  reformatam  plene  remisimus  omnibus
clericis  et  laicis,  et  quantum  ad  nos  pertinet  plene  condonavimus.

Et  insuper  faciemus  eis  fieri  litteras  testimoniales  patentes  Domini  Stephani
Cantuarensis,  Archiepiscopi,  Domini  Henrici  Dublinensis  Archiepiscopi  et  Episcoporum
predictorum  et  Magistri  Pandulfi  super  securitate  ista  et  concessionibus  prefatis.

Quare  volumus  et  firmiter  precipimus  quod  anglicana  ecclesia  libera  sit,  et  quod
homines  in  regno  nostro  habeant  et  teneant  omnes  prefatas  libertates,  Jura  et  concessiones
  bene,  et  in  pace,  libere  et  quiete,  plene  et  integre,  sibi  et  heredibus  suis  de
nobis  et  heredibus  nostris  in  omnibus  rebus  et  locis  in  perpetuum  sicut  predictum  est.
Juratum  est  autem  tam  ex  parte  nostra  quam  ex  parte  baronum,  quod  hec  omnia
supradicta  bona  fide  et  sine  malo  ingenio  servabuntur.  Testibus  supradictis  et  multis
aliis.  Datum  per  manum  nostram  In  Prato  quod  vocatur  Runimedense  Inter  Windleshorum
  et  Stanes.  Quintodieimo  die  Junii  Anno  Regni  Nostri  Septimodecimo.

86.  Gibraltar  ist  eine  englische  Kronkolonie  ohne  eigentliche  lokale  Selbstverwaltung.
Eine  Sanitätskommission  mit  weitgehenden  Befugnissen  in  bezug  auf  Bauten  and  Straßenführung
besteht  zum  größten  Teile  aus  Personen,  welche  die  Regierung  ernennt.  Gegen  die  Entscheidungen
der  Kommission  ist  zwar  eine  Berufung  an  den  Supreme  Court  zugelassen  ;  da  aber  die  Erkenntnisse
oft  nicht  rechtzeitig  den  Betroffenen  zugestellt  werden,  ist  eine  Einhaltung  der  Rechtsmittelfrist
selten  möglich.  Fremde,  abgesehen  von  den  zugelassenen  Konsuln  fremder  Mächte,  dürfen
sich  in  der  Kolonie  nur  mit  besonderer  Erlaubnis  des  Polizeichefs  aufhalten;  der  Erlaubnisschein
ist  alle  drei  Monate  zu  erneuern.  Auch  für  Engländer,  die  vor  November  1900  ihren  Aufenthalt
nicht  in  Gibraltar  hatten,  sind  seitdem  ähnliche  Beschränkungen  eingeführt  worden.

Montero  historica  de  Gibraltar,  Cadiz  1860;  Sa  yer  the  history  of  Gibraltar,
London  1862;  Hugh  Mitchellin  Encyclopaedia  Britannica  (new  vol.),  London  1902;  Band  28,
Seite  725.  Posener.