Full text: Archiv für öffentliches Recht. Band 28 (28)

— 439 ° — 
que inflammare omni cura et industria studeant. Itaque idem 
Pientissimus Rex supplex Nos adiit, ut hanc institutionem sup- 
rema Nostra auctoritate confirmare velimus ac simul Nobis ex- 
ponendum curavit, ejus in votis esse ejusdem institutionis curanı 
Venerabili Fratri Archiepiscopo Monacensium ac Frisingensium 
committi, qui ex omni Vindelico seu Bavarico Olero Presbyteros 
ad hujusmodi munus aptiores eligat atque ipsius institutionis 
sedem in Urbe Monachii, quae totius Bavariae Regni princeps 
existere, ubi idem Venerabilis Frater collatis consiliis cum iis, 
qui eodem in Regno publica auctoritate praesertim militari pol- 
lentes Monachii morantur institutionem ipsam ad optatum exitum 
perducere queat. Ut autem hujusmodi res prospere feliciterque 
eveniat, idem Rex summopere cupit, ipsum in tempore Archiepi- 
scopum Monacensem et Frisingensem huic institutioni regendae 
ac moderandae praefici cum titulo Cappellani Majoris et faculta- 
tibus a Nobis tribuendis. Nos vero, quibus nihil potius, nihil gra- 
tius nihilque optabilius esse potest, quam ut animae pretio- 
sissimo Christi Jesu Sanguine redemptae iis omnibus juventur 
auxiliis, quibus salutem assequantur aeternam, religiosissimi Ba- 
variae Regis consilium summis meritisque laudibus efferimus, qui 
huic pio et salutari instituto suorum militum spirituali bono 
prospiciens eo potissimum spectat, ut suo in Regno Uatholica 
Religio majora in dies incrementa suscipiat. Quamobrem piis 
ejusdem Regis desideriis alacri libentique animo annuentes et 
omnes ac singulos, quibus hae litterae favent, peculiari bene- 
ficentia prosequi volentes et a quibusvis excommunicationis, sus- 
pensionis ac interdieti aliisque Ecclesiasticis censuris, sententiis 
et poenis quovismodo ac quacunque de causa latis, si quas 
forte incurrerint, hujus tantum rei gratia absolventes et 
absolutos fore censentes hisce litteris auctoritate Nostra Apo- 
stolica Presbyterorum seu Militarium Cappellanorum in Praesidiis 
et Valetudinariis Militarıbus in Bavariae Regno institutionem 
approbamus et confirmamus atque ejusdem institutionis curam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.