—_ 40 —
Venerabili Fratri Archiepiscopo Monacensi et Frisingensi com-
mittimus eique facultatem impertimur, qua non solum ex omni
Bavarıae Regno eos’ potissimum Presbyteros eligat, quos huic
officio exercendo magis idoneos in Domino existimaverit. verum
etiam collata opera communicatisque consiliis cum iis, qui pub-
lica auctoritate praesertim militari fungentes Monachii degant,
institutionem ipsam perficiat. Hujus vero institutionis Sedem
Monachii perpetuo esse volumus. Praeterea eadem auctoritate
Nostra Apostolica Venerabilem Fratrem hodiernum Archiepisco-
pum Monacensem et Frisingensem ejusdemque in posterum Succes-
sores in hujus Militarium Cappellanorum institutionis Antistitem
cum Cappellani Majoris titulo perpetuo eligimus, constituimus et
nominamus eique omnes Militares Capellanos in Praesidiis et
Valetudinariis Militarıbus in Bavariae Regno instituendos subditos
esse volumus ac jubemus. Jam vero ad ipsius institutionis bonum
magis magisque procurandum omnes in Bavariae Regno stipendia
facientes cujusque gradus et orainis eidem Cappellano Majori
subditos esse atque ideirco ab omnimoda cujuslibet Episcopi juris-
dietione exemptos declaramus, prout hisce litteris a quavis Episco-
pali jurisdietione eximimus atque auferimus. Eidem autem Oap-
pellano Majori perpetuum in modum facultatem facimus, ut
Milites ipsos sibi subjectos per se ipse vel per alium Presbyterum
Confessionibus excipiendis rite probatum a casibus omnibus cui-
que Episcopo reservatis absolvere atque ipsis defunctis militibus
in Joco etiam sacris interdicto sepulturam concedere queat. In-
super eidem Cappellano Majori potestatem tribuimus, ut eorun-
dem Militum matrimonia eorumque denuntiationes seu publica-
tiones in qualibet ecclesia peragere possit, servatis tamen iis
omnibus, quas ex Concilii Tridentini praescripto servari opus est.
Concedimus etiam, ut idem Cappellanus Major cujusque Presby-
teri ab aliis ordinariis approbati opera uti possit ad Sacramen-
tales eorundem Militum Confessiones excipiendas, utque Augustum
Sacramentum et Infirmorum Oleum a quacunque Ecclesia de-