428 Württembergisches
ei annexis et ab ea dependentibus ac cum juribus et pertinentiis
suis in perpetuum incorporare annectere et unire exnunc auctoritate
apostolica dignaremur. Nos igitur vobis, ut eo facilius valeatis onera
eidem monasterio incumbentia supportare de alicujus subventionis
auxilio quantum cum Deo possumus providere volentes hujusmodi 5
supplicationibus inclinati predictam parrochialem ecelesiam cum dictis
annexis et dependentibus suis vobis et per vos eidem diceto monasterio
et mense auctoritate predicta incorporamus annectimus perpetuo et
unimus, ita quod cedente vel decedente ipsius ecclesie reotore, qui
nunc est vel dictam parrochialem ecclesiam alias dimittente liceat 10
vobis corporalem possessionem ecclesie et annexarum et dependentium
juriumque et pertinentiarum predictorum per vos vel alium seu alios
auctoritate propria apprehendere et tenere ipsamque ecclesiam cum
dictis annexis et dependentibus licite in perpetuum retinere fructusque
ipsarum in supportationem dictorum onerum et utilitatem ejusdem 15
monasterii convertere valeatis dyocesani loci vel alterius cujuscumque
licentia minime requisita, reservata tamen prius et assignata per eundem
dyocesanum de ipsarum ecclesie ac annexarum et dependentium proventibus
pro perpetuo vicario per ipsum dyocesanım instituendo
canonice in eadem perpetuo in ea virlutum domino servituro portione 20
congrua ex qua idem vicarius valeat commode sustentari et episcopalia
jura solvere aliaque sibi incumbentia onera supportare., Non
obstantibus si aliqui super provisionibus sibi faciendis de hujusmodi
ecclesiis ac annexis et dependentibus ac aliis beneficiis ecclesiasticis
in illis partibus generales vel speciales apostolice sedis vel legatorum 25
ejus litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem reservationem
et decretum vel alias quomodolibet sit processum quas litteras
et processus habitos per easdem et quecumque inde secuta ad prefatam
ecclesiam cum sibi annexis et dependentibus volumus non
extendi, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem ecolesiarum et 30
beneficiorum aliorum prejudicium generari, seu quibuscumque privilegiis
indulgentiis et litteris apostolicis generalibas vel specialibus
quorumcunque tenorum existant per que presentibus non expre83a
vel totaliter non inserta effectus earum impediri valeat quomodolibet
vel differri et de qua cujusque toto tenore de verbo ad verbum 35
habenda sit in nostris litteris mentio specials. Nos insuper irritum
decernimus et inane si secus super.his a quocumque quavis auctoritate
scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Nulli ergo etc. nostre
incorporationis annexionis unionis et constitutionis infringere etc.
Avinione Il. non mart. [pontif. nostri] anno sexto, - 4