284
Duo, et quod excurrit, secula inde ab Henrici l. temporibus
labumur, nec dua ulla civitas Saxoniae vel Thuringiac,
cujus origo faventibus veterum historicorum sulfragüs
ab instituto Regis Henrici repetenda viderctur,
caput suum ita extulit, ut vel commerclüs vel civium suorum
frequentia vel jurium suorum amplitudine multum
valuisse dici possct. Rhenanas autem civitates, quibus
nec regis alicujus studium nec talis causa profuit, ad
duam primordia civitatüm Saxonicarum referuntur, post
medium seculi undecimi ad eam jam animorum opumve
vim pervenisse videmus, ut magna pars essent rerum sub
Henrico IV. gestarum.
Concussa fuit sub hoc Rege maximis motibus universa
Saxonis, nec una tantum ratione compulsi, Saxonibus
Pro libertate sua pugnantibus, Thuringi se junzerunt.
At ne una quidem vel hujus vel illius gentis civitas, si
non Primas, certe secundarias, harum litium partes tuebatur,
adeoque obscura est his ipsis temporibus memoria
omnium rerum ad illas spectantium, ut loca tantum nominentur,
nunduam vero actores. Quis autem talem earum
tenuitatem, primordiis jam sub rege Lenrico I. positis,
duchus fere seculis post primordia illa jam elapsis
adeo illustrem, justo causarum ordine explicandam in se
suscipiat, cum hoc ipso CI.XXX annorum intervallo nulla
res acciderit, quae incrementis rerum ab Henrico coeptarum
damnosa fuisse videretur, multa autem eaque gravissima
in hoc uno amice conspirantia appareant, ut
nova accessio üs sieret, quac primum fundamenti loco
Posuit Henricus.
Ugrorum devastationes repressae; Normannorum incursiones
inde ab aliduo jam tempore ita cohibitae, ut
nihil ab illis esset timendum; Slayorum autem vires tam