134 62. Formeln des Societätsdiploms.
gloriam dabat; ita parta quiete, quae jam inter turbas provide, agitaveras consilia
de amplificanda Familie Tux dignitate, paulatim in rem conferre capisti.
Cum primum quzsstio inter Tuos in arcano proposita est, an conveniret ad
Regium fastigium niti, viri prudentissimi et fidelissimi multa considerabant, plurima
ipse expendebas. Dicamne, quod mirum multis videbitur? Sed dicam tamen. quia
paucis in aula Tua ignoratur, plus Tibi Tecum, ut ita loquar, certandum fuisse,
an Rex esse velles, quam cum aliis ut habereris. Scilicet in re ancipiti proprius
sapienti@ judicatur, sustinere assensum, temeritatis promtitudo damnatur. Sed tunc
quoque quod szpe alias apparuit, esse principum animis lumen aliquod calitus
datum, cujus ductu inter incerta rerum feliciter reguntur.
Pr&terea princeps sapiens summam rerum optime perspicit; alii quantumcunque
pristantes interdum inter negotia mersi non que aniınos attollere possunt.
Denique aliter cogitat consiliarius, etsi Parmenio sit experientia, Hephzstio fidelitate;
aliter Alexander.
Nec Majestati Tux defuit sapientissimorum virorum, quibus utereris, pr-®-clara
opera, ut pulcherrime procederent destinata; nec quisquam aınplius deliberarit,
ex «uo declarasti, ita a Te provisum esse, ut neque salutaris doctrinz periculo,
neque ditionum jactura, neque gravi opum detrimento Regium nomen obtineretur.
Porro magnis argumentis constitutum est, principem ab omni nexu liberum et potentia
insignem posse sibi imponere diadema. Quid enim aliud est qui Rex habetur
quam princeps, cujus magnitudinem publici honoris solemnis confessio gradu illo
dignaın declarat, quem consuetudo nomini Dignitatis annectit? Itaque ubi adest
magnitudo, gradus debetur. Possessio quidem primarii juris, unde c&tera profluunt,
domi initur. Qux& vero consequuntur, concedere &yuuın est alios rerum
potentes. Est enim merae facultatis, si vim nominis habeas, induere dignitatem,
simile juri altius tollendi des. Qualis potestas, uti docuere juris gentium consulti,
ipso jure possidetur, ut adeo nunquam ei pra&scribatur. Est et hinc irrefragabile
documentum, quod constat, novum Regnum posse inconsultis aliis ex Republica
nasci. Quis enim unquam dubitavit, populum liberum et potentem posse
Regem sibi imponere, queın vicini agnoscant? Ipsum auten Dominum jura Reipublic®
habere, quis neget?
Sed neque exempla desunt principum, qui sese ipsi Reges appellavere. Ut
Britannos praetereamus, a Romanis derelictos, qui sive Constantinum, sive Arturuım,
sive alios Reges habuisse scribuntur; ut Bosones Rudolphosque, Arelatenses Burgundosque,
ut Boleslaos aliosque Polonos mittamus, quibus multa cum imperatoribus
eontentio fuit, quam tandem pro Regibus fortuna decidit. Certe Pelagium et quosdam
alios regnorum non valde amplorum in Hispania conditores nulla dubitatio
exercuit, nullius suffragium juvit. Et Rogerius Normannus, qui Saracenos et Gri@cos
Sicilia Calabriaque pepulerat. suo jure in purpuram venit. Denique ut alios pr--tereamus,
Henricum VIII. Hiberni@ Regis appellationeın sua autoritate sumsisse
constat. Naın quod quidam objieiunt, neminem dare posse, quod non habet, perinde
est ac si negarent, quemquam posse autodidactum esse, aut per se fieri sapientem,
divitem, fortunatum. Quis enim dubitat, per se aliquid exiımium consequi, idem esse
ac uni Deo debere, et Te, Rex, cum novum diadema sumeres, a Deo ipso fuisse
coronatum
62.
(Vergl. Geschichte der Akademie S. 120).
Formeln des Societätsdiploms.
Die Formeln A und B finden sich in Karrens Sammlung S. 301 IT. als Beilage zu einem
Brief von Leiswsız an den Sceretar; die Formel A ist von diesem entworfen und von der
Societät gebilligt; die Formel B ist der von Leissız abgeänderte Entwurf nebst einigen