1351 Okt. 481
torium concedentium, et sic frustra positum fuisset in concessione
„frumenta“, si clausula deberet intelligi de frumento dumtaxat crescenti
infra ipsorum territorium, cum ipsi religiosi, ut predictum est,
nulla frumenta ibidem crescentia tunc habuissent, verba enim privi-5
legii aliquid operari debent et res potius est interpretanda, ut valeat
quam ut pereat: de fide instramentorum Inter dilectos '), de verborum
significatione Abbate?). Hic autem verbum frumenta positum
in clausula nil operaretur, si deberet intelligi de frumento crescenti
infra territorium ipsorum, dumtaxat cum religiosi frumenta in terriı0
torio ipsorum non habuissent, ut est pretactum, quod esset absurdum,
ergo etc. Preterea in beneficiis largissima est interpretatio facienda,
ut probant capitula Cum dilectus de donationibus®), de verborum
significatione Olim*), et preallegatum capitulum Quia circa). et
presertim habendo respectum ad concedentem immo et contra eum,
15 qui legem clarius dicere potuit, est interpretatio facienda ut de regulis
juris Contra eum libro VI°®).. Sed si clausulam prefatam
restringeremus ad vina et frumenta dumtaxat crescentia infra territorium
sepedictum et non extra, captiosa et minima fieret interpretatio
in beneficiis, quod taınen fieri non debet, cum in beneficiis
%0 crescere debeamus, alias nil videremur fecisse, ut de donationibus
capitulo 1°). Immo et si predieti concedentes dumtaxat de vino
et frumento infra ipsorum territorium crescenti intellexissent, ex quo
hoc non expresserunt, contra eos erit et est interpretatio facienda,
ut probat preallegata regula Contra eum‘) et capitulum Quia circa
3 de privilegiis?) cum tum potuerint expressisse, ergo etc. Preterea
si tempore date predicte litere et concordie inter cives et religiosos,
ut in ipsa litera continetur, facte ipsi intellexissent in illa clausula
de vino et frumento infra territorium ville seu opidi Esselingen tantum
crescenti, hoc expressissent et quia hoc nun expresserunt in ipsa
3 clausula, debet intelligi de quolibet vino, sive infra territorium sive
extra crescat et eis obveniat, facit: de decimis Ad audientiam ®).
Preterea quando verbum privilegii seu concessionis generale
seu indefinitum eque potest retorqueri ad jus commune sicut ad privilegium,
tunc interpretatio facienda secundum jus commune potius
1) c.6.ap. Greg. de fide instr. II. 22 (2, 346 f.). — ?) e.25 ap. Greg. de verbor.
signif. V.40 (2, 922). — ®) c.6 ap. Greg. de donationib. III. 24 (2, 534) ; dilectus
offenbar verschrieben für dilecti. — *) c. 16 ap. Greg. de verbor. signif. V. 40
(2, 916). — ®) Siehe S. 480, Anm. 1. — °) Reg. 57. de reg. iur. in VIto V. ult.
(2, 1123). — °) c. 1 ap. Greg. de donationib. III. 24 (2,534). — °) ce. 12 ap.
Greg. de decimis III. 30 (2, 560).
Württ. Geschichtsquellen IV. 91