650 III. Goldene Bulle üb. d. Beichsfürstenstand d. Burggrafen zu Nürnberg etc. 116
perpetuum, de speciali gracia ac de certa nostra sciencia, concessimus, contuli-
mus, concedimus et conferimus in verum &ac perpetuum feodum omnes Auri,
Argenti, Cupri, ferri, plumbi, Stanni ac omnium minerarum Montana et fodinas,
que in ipsorum terris et dominiis inuente sunt actenus, seu reperte fuerint in-
futurum, Condicione tali, quod ipsi omnes fructus eosdem in vtilitatem et com-
modum suum proprium conuertere et applicare possint et debeant, iuxta sue bene-
placitum voluntatis. Quodque ipsi, heredes et successores eorum imperpetuum
eadem Montana, Mineras et omnia ab eis dependencia, sicut ad nostram Maje-
statem et sacrum Imperium pertinuisse noscuntur cum omnibus Iuribus et vtili-
tatibus in verum et perpetuum feodum omni tempore habere et possidere de-
beant, impedimento quolibet proculmoto, Sique nos, vel predecessores nostri,
diui Romanorum Imperatores uel Reges, aliquibus forte Principibus, Comitibus
Baronibus liberis, ministerialibus, Militibus, Clientibus, Ciuitatibus, Opidis, Mo-
nasteriis, seu quibuslibet aliis aliquas tales gracias, Iura et libertates dedissi-
mus actenus, seu daremus imposterum, quibus antedicti Burggrauii Nurem-
bergenses, heredes et successores eorum, nec non ipsorum dominia et Judicia
prouincialia in Nuremberga debilitata forent, aut lesa, in aliquo ledi aut debili-
tari possent imposterum: Decernimus, quod eadem donacio, seu donaciones ad-
uersus presentis nostre declaracionis indultum nullam vim habeant, seu possint
habere aliqualiter infuturum, Reuocantes donationes huiusmodi de Imperialis
potestatis plenitudine, Si et in quantum prefatis Burggrauiis, heredibus et suc-
cessoribus eorum censentur aliquod preiudicium generare, Non obstantibus Legi-
bus et Statutis Imperialibus, publicis, communibus, municipalibus, seu priuatis,
Nec non vsibus, ordinacionibus et obseruanciis quibuscumque, scriptis vel non
scriptis, Et specialiter ac expresse non obstante lege Imperiali, seu Statuto,
quam, uel quod pridem in Ciuitate nostra Matensi de consilio Principum fecimus
et conscribi atque sigillari mandauimus, videlicet quod nulli liceat Montanorum,
uel Minere prorsus habere dominium, nisi dumtaxat Principibus Electoribus,
sicut eiusdem legis ac Statuti conditio plenius declarauit, Et non obstantibus
quibusue consuetudinibus, quibuscumque modis introducte noscantur, Decernentes,
quod hec omnia et eorum quodlibet non debeant antedictis Burggrauiis in pre-
fatis ipsorum dominiis, priuilegiis, libertatibus, graciis et in omnibus, que ex-
pressata sunt superius, aliquem errorem inducere seu dampnum, impedimentum,
aut preiudicium generare, Supplentes eciam omnem defectum, siquis in presenti-
bus nostris litteris, defectu, uel obscuritate verborum, aut sententiarum, aut
sollempnitatis demisse, uel quouis alio modo repertus fuerit de Imperialis pleni-
tudine potestatis. Nulli ergo hominum liceat, hanc nostre diffinicionis, declara-
cionis, decreti, inhibicionis et defectuum suplecionis paginam infringere, seu ei
quouis ausu temerario contraire, Sub pena Mille Marcarum auri purissimi, quam
ab eo, seu eis, qui contrafecerit, tocies, quocies contrafactum fuerit, irremissi-
biliter exigi volumus, et eius medietatem nostri Imperialis Erarii, siue fisci,
Residuam vero partem iniuriam passorum vsibus decernimus applicandam. Qua
pena soluta, uel non, semper nostre intencionis existit, quod prefate libertates,
priuilegia, littere et gracie sub omnibus modis ac de verbo ad verbum, prout