Full text: Die Hausgesetze der regierenden Deutschen Fürstenhäuser. Zweiter Band: Hessen, Lippe, Mecklenburg, Reuß, Oldenburg. (2)

207 
illorum liberavit, liberosque dimisit, de omni respectu, quen: titulo feudi, vel alia 
ratione ad ipsum haeredes et successores suos habere debebant, vel quomodo 
libet habere tenebantur, ipsosque ad Sacrum Romanorum imperium remisit, ac 
ostendit de bona et libera voluntate, ipsique praedicti illustres Albertus et Joannes 
Duces Megapolens. nobis sinceris aflectibus humiliter supplicarunt, quod ipsis 
de bonitate regia eadem feuda, et alia feuda, quae ab imperio jure tenuerunt, et 
tenent conferre, et ipsorum dominium in Principatum et Ducatum sublimare et 
erigere gratiosius dignaremur. 
Quanmobrem supra dictis Ilustribus Ducibus Alberto et Joanni Ducibus 
Megapolens. haeredibus et successoribus eorum, qui hoc a sacro Romano Imperio 
in feudum accipere tenebuntur, Dominium Megapolense, terras et feuda prae- 
dicta et nominatim castrum Magnopolense, subscriptas quoque civitates: et castra 
Wismar, Kothebus, Grevesmöhl, Buckow, cum Buga et quicquid in Eickhoff habere 
noscuntur, Steruberg, Eldenburg a) cum jura Wesenberg, cum Lözza b) Barthes 
Damgard cum omnibus suis pertinentiis, Gnügen et quicquid ibidem in feudum 
ab Imperio tenent, cum omnibus terris, districtibus, metise seu gradibus, planis, 
Silvis, rubetis, ımontibus, vallibus, stratis, aquis, pascuis, piscinio, molendinis, 
tholoneis, Judaeis, imonetis, judiciis, venationum inhibitionibus, quae vulgo Wilt- 
penne nominantur, et pvenis inde sequentibus, de consuetudine vel de jure feudis, 
feudalibus, vasallis, vasallagiis, baronibus, militibus, clientibus, judicibus, schultetis, 
eivibus, rusticis, nobilibus et plebeis, pauperibus et divitibus, cum omnibus domi- 
niis, et libertatibus, juribus, honoribus, dignitatibus et consuetudinibus suis in 
verum principatum et Ducatum ereximus et decoravimus, erigimus et decoramus, 
ac etiam insignimus de plenitudine regiae potestatis, ipsis, haeredibusque et suc- 
cessoribus ipsorum, Ducib. Megap. Principatun hujusmodi, cum omnibus honori- 
bus, nobilitatibus, gratiis juribus et immunitatibus; quemadmodum Ducatus vel 
Principatus ab illustribus Sacrosancti Romanii Imperii Principibus possidentur, 
vel teneri vel possidere hactenus consueverunt, de bonitate regia damus, conferi- 
mus et donamus: decernentes quod supra dicti illustres Albertus et Joannes hae- 
redes et successores ipsorum Duces Megapol. nominari et appellari debeant; et 
veluti ceteri Romani Inıperii duces et Principes teneri et honorari, et ubique ab 
omnibus reputari, omnique jure et honore ac dignitate, quibus alii duces et 
principes sacrosancti Romani Imperii sunt in dandis seu recipiendis juribus, in 
conferendis seu suscipiendis feudis, et in omnibus, quae ad sacri Imperii Duces, 
et in principes jure spectare noscuntur, uti frui debeant libere et gaudere. 
Verum quia supra diecti illustres Albertus et Joannes Duces Megapolenses 
nostri et sacri Romani Imperii Principes nobis veluti Romano Regi et vero Do- 
mino suo fidelitatis, obedientiae, et subjectionis debitae juramenta corporaliter 
praestiterunt, quodque in Principatu ac Ducatu suo pacem et justitiam omnibus 
ac singulis procurare velint, et debeant efficaciter et fideliter juxta posse, decre- 
viınus, quod toto tempore successuro, supra dicti Principes et haeredes et suc- 
cessores ipsorum principatum et ducatum et cetera feuda ipsorum a nobis necnou 
serenissimis Imperrtoribus seu Regibus nostris, et ab ipso Romano Imperio, quo- 
ties illis opportunum fuerit, adhibitis solennitatibus, consuetis et debitis suscipere
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.