275
Ea igitur fuit Germaniae nostrae sacies, per duinqdue
secula inde a migratione gentium, quam vocant, usque
ad extinctam Carolidarum stirpem, sibi ferc semper constans,
ut fere nulla ratio urbium vel condendarum vel
denno excitandarum habita fuisse videstur. Nec regiis
villis sensim sensimque multiplicatis, opulentisque, si placet,
regum palatiis hinc inde excitatis, antiquis etiam urbibus,
per Rheni Danubüque ripas dispersis, laetior iterum
fortuna aflulsit. Quamquam enim sedes episcopalis,
caque, duae ad ecclesiam christianam spectabant, in plurimis
antiduiorum urbium rhenanarum tandem sit restituta,
duanquam et opportunitas loci et celebritas ecclesiad
alicujus noviter excitatae, aliaqdue multa, quae restituta
tandem pace, numeroque hominum secure viventium multiplicato
sua sponte elflorescunt, ad augenda societatum
illarum qduamvis tenuium incrementa multum tontulisse
haud temere perhibeantur; ne una qduidem earum est,
duae privilegio aliquo vel regio vel ducali vel episcopali,
ante medium seculi decimi, ornata fuerit, cum infinita extent
eorundem temporum diplomata, quibus vel monasterio
cuidam vel ecclesiae celebriori largissime provisum est.
Gudeni Moguntina et Honthemii Trevirensia perlustravi,
Schannati Wormatiensia, Alsatica Schoepllini, Spirensia;
quae extant in Commentaris Academiae Theodoro
Palatinac et Kleinmayeri Salisburgensia sedulo tractavi.
nec in ullo diplomate, cojus veritas extra omnem controversiae
aleam posita est, locus aliquis se mihi obtulit, er
duo alius status eorum, dui in ruderibus civitatum olim
florentissimarum habitabant, recte conjici potuerit, duam
qui fuit hominum ruri per villas habitantiuim. Nec si
quo etiam in loco mercatus teloniumve publice constitutum
exstabat, si major alicujus ecclesiac celebritas, maxime
48“