Volltext : Briefe und Akten zur Geschichte des Dreissigjährigen Krieges. Neunter Band. (9)

März
Ende,

300  1611  121.

in  casibus  incidentibus  procuraret  et  defenderet,  adfuisset,  non  solum
iniquissime  ferri  verum  etiam  M.!  Suae  summe  damnosum  esee.

Ad  haec  M.“’  Sua  in  ambobus  punctis  consentit  iussitque,  at
legato  Hispanico  audientiam  indicerem,  sicuti  factum;  M.'**  que  Sus
ipsa  supradicta  auxilia  instanter  sollicitavit.  Nihil  autem  effectum,
verum  legatus  in  generalibus  remansit.  Expeditio  etiam  marchionis
ex  illo  tempore  decreta  et  promota  fuit.

Hisce  autem  negotium  hoc  non  fuit  finitum  ;  verum  dicta  caes.
M.'%*  me  ulterius  instante  et  sollicitante  una  mecum  d.  Hegenmällerum
  ad  legatum  misit;  ibi  praesente  Hegenmüllero  ipsi  de  novo  in
mentem  adduxi,  an  non  regina  ipsa  expresse  scripsisset,  ne  dominum
fratrem  suum  ullo  modo  desereret  sed  ubique  manus  auxiliares  ipsi
praestaret  et  si  remissa  illa  200  coronatorum  milia  non  sufficerent,
an  non  regina  promitteret,  se,  quaecumque  ulterius  expenderet,
rato  haberi  et  ipsi  reddi  curare  velle?  Quod  legatus  quidem  non
negavit,  nihil  tamen  categorice  ad  baec  declarare  voluit;  licet  tandem
dimidiam  tantum  istius  summae  partem  ad  belli  Juliacensis  continuationem
  flagitaverim,  ibi  aeque  atque  antea  nihil  obtinui.  Tandem  d.
landgravius  Leuchteburgius  et  ut  opinor  comes  Sulzius  et  d.  Lambergius
a  M.'  Sua  eo  missi  fuere,  nihil  tamen  magni  ut  antea  obtinere
potuere.  Ex  illo  tempore  a  superiore  nuntio  et  praesenti  legato
Hispanico  nihil  nisi  persecutiones  partim  scriptis  partim  et  saepius
coram  apud  Ser.”  Suam  sustinui,  quae  tamen  apud  ipsam,  quoniam
rem  gestam  et  innocentiam  meam  noverat,  nunquam  valere  potuerunt.

Cum  igitur  tam  a  M."  suae  ministris,  qui  hic  erant  et  nos  hinc
inde  eircumducebant,  quam  ab  Hispaniarum  rege  et  archiduce  Alberto,
in  quibus  duobus  nostram  summam  spem  collocaveramus  (siquidem  in
processibus  Pragensibus  nullam  fiduciam  ponere  poteramus)  atque
etiam  aliuude  sine  auxilio  relinqueremur,  ecoutra  vero  duobus  principibus
  ex  Gallia,  ab  Hollandis  et  aliis  unitis  principibus  magna  et  potentia
nummorum,  militum  et  omnium  rerum  ad  bellum  pertinentium  auxilia
summitterentur,  negotium  Juliacense  se  nullum  alium  quam  qui  toi
mundo  notus  est  exitum  sortiri  potuit.

Verum  quidem  est,  quod  speratis  auxiliis  duos  illos  principes
istis  ducatibus  cedere  cogere  potuissemus;  nam  Ser.‘  Sua  illis  prius
excedere  non  decreverat  quamı  sumptus  impensos  recepisset;  qui  cum
plurimum  forent  augmentati,  Ser.‘“*  Sua  adhuc  longe  tempore  in
possessione  remansisset.  Et  hoc  facile  evenire  potuisset:  nam  si  iuxta
spem  nostram  multa  obtinuissemus  auxilia  sumptuumque  magnitudo
multum  excrevisset  et  sic  difficulter  ab  illa  parte,  quae  causam  iure
obtinuisset,  rependi  potuissent,  tum  Ser.'*  Sua  parti  causam  obtinenti
aliquam  pecuniae  summam  (quam  ad  rem  multi  istorum  principatuum
status  tam  ut  tanto  citius  ex  illo  labyrintho  liberarentur  quam  quod
Ser.  Suae  bene  affecti  essent,  quantum  in  ipsis  fuisset,  sine  dubio
fideliter  praestitissent)  pro  iure  suo  rependisset,  dicti  sane  duo  principes
aut  ipsorum  principales  propter  inobedientiam  aut  alioquin  propter
ius  Saxonum  validum  praetensiones  suas  amittere  potuissent.  Becordor