aus römischen Archiven n. 44—47. 391
nasterii Elwacensis ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis
ordinis et diocesis predictorum et negotia dicti monasterii Elwacensis
laudabiliter et utiliter procuravit quodque dilecti filii conventus ejusdem
monasterii Elwacensis eidem Chuononi nullo penitus discordante
5 monachatum et confraternitatem ac vocem in capitulo et officium
cellerarie ipsius, que idem Chuono obtinuerat in eodem, ad certum
tempus nondum elapsum propter necessitates suas duxerunt Cconcorditer
reservanda, que dictus Chuono una cum abbatia dicti monasterii
Laureacensis ex promissione hujusmodi retinuit et adhuc retinet paci-10
fice et quiete quodque prefatus Chuono dicto monasterio Elwacensi,
quod sicut habet fidedignorum assertio per suam industriam et amicorum
suorum favorem et presidium a multis injuriis et perturbationibus
defendit hactenus et poterit defendere in futurum, erit utilior
quam monasterio Laureacensi predicto juxta statum temporum et
15 locorum et quod ipse est paratus libere predicte cedere abbatie.
Nos igitur propter laudabilia virtutum merita et religionis zelum,
que prefato Chuononi ex testimoniis fidedignis suffragari didicimus,
volentes votis suis libenter annuere in hac parte tuis etiam supplicationibus
inclinati fraternitati tue, de qua in hiis et aliis fiduciam
20 in domino gerimus specialem, per apostolica scripta committimus et
mandamus, quatenus, si est ita, ab eodem Chuonone ipsius abbatie
Laureacensis auctoritate nostra liberam resignationem recipias eaque
recepta cum auctoritate predieta restituas ad monachatum et fraternitatem
ac vocem et officium supradicta ita quod ab illis sine causa
25 legitima nequeat amoveri contradictores per censuram ecclesiasticam
appellatione postposita compescendo. Non obstantibus premissis et
quibuscumque constitutionibus apostolicis seu statutis et Cconsuetudinibus
monasterii et ordinis predictorum contrariis juramento confirmatione
apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis, seu si
% quibus communiter vel divisim a sede apostolica sit indultum, quod
interdici suspendi vel excommunicari non possint per literas apostolicas
non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de
indulto hujusmodi mentionem.
Datum Avinione, XII. kal. Martii [pontif. nostri] anno tertio-35
decimo.
1329 August 25. AN.
Johann XXII. reinigt Werner, Subdiakon Konstanzer Diöcese,
von dem Makel, den er sich durch Besitznahme der Pfarrkirche in