5. Leieniz, Consultatio de instituenda Societate Germana. 33
VII. Annotanda autem sunt per modum propositionum seu aphorisınorum
allegato teste autopta vel alio, prout haberi potest.
Consilii summa eo redit: ut omnis humana notitia ad usum ordinetur.
Usus seu finis contemplandi consistit in praxi ad vitam utili seu solutione
problematum, quibus indigemus.
Indigemus autem felicitate seu animo contento, virtute, sanitate, aınicis,
opibus, quae pendent a scientia Dei, animi, corporis et hujus scientiae praxi.
Scientia autem haec reddenda est publica et parata.
Publica, ut quod uni deest, ab alio suppleatur; unde apparet, justitiam et
caritatem cum prudentia conjunctam esse, et si quisque alteri prodesse vellet,
omnibus bene fore.
Parata esse debet scientia, ut omnia statim in conspectu habeamus, ne tum
maxime nos fugiant cum indigemus.
Hactenus Finis. Materia ordinandorum sunt: Notitiae kumanae, quae usum
habent jamque satis exploratae sunt.
Quanquam autem nulla sit veritas, quae non sit aliqua ratione utilis, nunc
tamen cogitandum ante omnia de illis, quorum utilitas major et magis cognita est.
Forma siee ordo ipse consistet in conjunctione duarum maximarum inveniendi
artium, Analyticae et Combinatoriae. Sed hoc distinctius per Canones exponamus.
Canon I. Conscribatur Encyclopaedia Scientiarum humanarum. Nam tanta
rerum connexio’est, ut una scientia sine alia vix perfici possit.
Canon II. Labor inter socios pro gustu et commoditate cujusque dividatur.
Canon III. Pensum quisque intra certum temporis spatium absolvat.
Canon IV. Quod quisque praestiterit, societas grata publice privatimque
arnoscet.
Canon V. Si quis aliquid ultra praescriptum egerit, eo grati utemur et autorem
laudantes.
Canon VI. Unusquisque eorum, quae tractat, breves et claras constituat
definitiones.
Canon VII. Unusquisque colligat experimenta explorata, quae reın suam tangunt.
Canon VIII. Omnia exprimantur non per dissertationes seu narrationes, sed
per positiones.
Canon IX. In scholiis tamen propositioni (sicubi placet) subjectis expatiandi
major erit libertas.
Canon X. Experimenta in catalogos ita referantur ab unoquoque, ut qualitatis
alicujus oınnes differentiae et gradus, quoad licet, distinguantur.
Canon XI. Eodeinque modo subjecti alicujus omnes species.
Canon XII. Deinde subjiciatur catalogus subjectorum, quibus competit haec
qualitatis varietas aut hic gradus.
Canon XIII. Denique eodem modo subjiciatur catalogus qualitatum coımpetentium
dato subjecto.
Canon XIV. Nullum scribatur experimentum, quod non sit in confesso
aut factum ab ipso scribente, aut communicatum ab alio adınodum fide digno
sive scriptore, sive amico. Seinper auteın nominetur is, a quo habemus (nisi
is fortasse nolit), quia testis quisque in iis, quae facti sunt, rationem scientiae
reddere debet.
Summa Consilii est notitiarum humanaruım potissimarum ordinatio ad Usum
Vitae, sive Encyclopaedia vera. Nam multa jaım praeclara genus humanum in
potestate habet, quibus non utitur, quia vel non publica, vel non ita ordinata
sunt, ut prompte inveniri possint.
Societas ineatur inter plures, qui laborem inter se pro eujusque voluptate et
commoditate ita partiantur, ut quisque, quoad fieri potest, pensum intra definitum
Geschichte der Akademie. II. 3