— 218 —
Ubi igitur quacungue hactenus commemoravi, cum Statibus peracta
erant: ego per Majestatis Vestre Consiliarium Mannagettam Decretum
universis Statibus inscriptum, quod ab Aulico-Hungarica Cancella-
ria acceperam, et sub Littera F'. adjacet, pro ita recepto more, ad
d considentes Status 1° die Juli) perferri unaque indicari iussi: me se-
quenti die ad ipsos venturum ac, pro benignissimo Majestatis Vestr&
mandato, finem Diset® impositurum simulque articwlos Comitiales a
Majestate Vestra Sacratissima clementer ratificatos eis, ut promulgen-
tur, esxhibiturum fore.. Huc notandum, quod posteaquam Majestati
10 Vestr& placuit, illos articulos nonnullis in punctis mutare; ego eosdem
pridie, quam ad publicam Statuum sessionem me conferrem, per saepe-
dictum Mannagettam et Protonotarium Szluha revolvi ac relegi, »per-
que »posteriorem Statibus renuntiari curaverim: in quonam proprie
mutatio consisteret, reliquus autem articulorum textus idem plane ex
15 talis remanssisset, qualis antea Majestati Vestre Sacratissim&
a Statibuıs per Commissionem Regiam oblatus. Cujus rei expla-
natio jucundissima sane Statibus gratissimaque exstitit „192 pro-
gressus deinde sub umbella ad hoc destinata consedi, habitaque pravie
(uli moris est) ad Status oratiuncula quadam, articulos a Majestate
20 Vestra clementissime subsignatos Cardinali Primati tradidi, a quo ipsos
incontinenter Regni recepit Palatinus; ipse Primas postmodum nomine
universorum Statuum grates humillimas referens, inter catera testatus
est: sese omnes unanimiter paratos esse et semper fore, ut, quam Ma-
jestati Vestre Sacritissime suapte, sponte ac ultro obtulissent Succes-
25 sionem hereditariam!?, eam cum corpore, vita, bonis et sunguine suo
devotissimi propugnare valeant. Quibus prolatis Universi Status ter
iterato Vivat! letissime applauserunt, et hoc pacto Dixta felicem plane
surtita est finem
[Außen:] Relatio Comitis a Stahrenberg occassione conclus® Diet&
80 facta, cum annexis a Littera A. usque M.
1# Hier folgt die Beschreibung der feierlichen Sitzung vom 2. Juli.
1723, in der die Gesetzartikel vorgelegt wurden. Vgl. darüber oben 8.158.
198 Vgl. oben S. 148, 156.