61. Gratulation der Societät zur Annahme der Königskrone. 133
terras et Tuas in illis pulcherrimas structuras artiumqne nobis proprius addictarum
ornamenta, tum et nature opera. plantas animaliaque mirari; describere gentes,
investigare atque ornare gentium linguas, eruere antiquitates reconditas et quiequid
interiora Reipublice non tangit. Sed recentia acta, sed proprie Tua, id est Tua
arcana consilia, Tua Sapientissima molimina rimari, noscere. proferre, ad quemvis
potius alium pertinere judicabunt. Nos vero uti abstrusa et in futurum porrecta
cogitata Tua de rerum summa vel scire vel dicere, non a nobis tantum, sed et
plerisque omnibus aliis alienum esse fatemur, cum in Tua altissima mente nasci et
in paucorum selectissimorum adjutorum aut executorum conscientiam pervenire
constet, ita nunc perfectis Tuis operibus non videmus, qua imponi coronis possit
melior publico plausu, neque cuiquam alteri plus juris quam nobis, quorum potissina
cura esse debet colligere et conservare gloriz Tu:s ınonumenta, concedimus
in Te laudando. A Batavis, a Britannis, ab Italis Tibi veniunt oratores, qui Tuas
reenandi virtutes attingere jus fasque putant: nobis propriis Tuis interdietum erit
scilicet taın uberi et florido campo! Hoc vero nec Tu ipse siveris, qui seis
unus omnium optime tribuere Suum cuique. Nec deterremur, quod inferior rebus
nostra oratio est, cum eloquentissimi cujusque oporteat pzne eandem esse quam
mediocris oratoris distantiam ,a Tua sublimitate.e Nec vero per omne virtutum
Tuarum genus ire hujus loci est; neque enim panegyricum, sed gratulationem
damus. Sapientiam tamen Tuam celebrare nunc par est in destinando Tibi asserendoque
regno.
Obseurus olim gliscebat rumor (ut solet nonnihil propheticum esse in fama)
parturire aliquid ingens Prussiam, et Regem exiturum ex Regio-monte. Fuit omen
in ipsa nativitate Tua, in illa regione atque arce, cui nascendo non tantum sceptrum
gentilitium, sed et novaın coronam afferebas, quanquam occultam adhuc in abdito
futuri. Prussiam enim licet a clientelari jure liberatam, quam Ducalem constanter
appellabant homines, quis sperasset aliquando Regiam majore quam alterius jure,
id est per se, fore? Tanta scilicet nominumn rerumque conversio Tux magnitudini
servabatır. Nam Magnus licet per alia Genitor Tuus, perpetuis exercitus bellis
velut alter David, non Domini tantum z»dem, id est pacatam Ecclesiam, sed et
Regian vere domum. materia comportata, Tibi tanquam Salomoni ad Superos
migrans extruendam reliquit, Regiam scilicet non saxeam (quanquam hoc quoque
ınultiplici splendore majores superasti), non ruinis aut incendiis obnoxiam,
sed in perpetuo Gentis Tus jure atque honore positam, in animis hominum indelebili
charactere impressam; quanquam Te quoque vix sceptra capessentem vehementissimus
turbo invasit, ut nisi magnitudine animi supra casus fuisses, posses
videri zgre vetera tuiturus; tantum aberat, ut novus a Te splendor exigeretur.
Sed aliter coelo Tibique ratio constabat. Ecclesia protestantium in extremo erat
periculo, ınagna Gerinani® pars jugum extraneum subierat et apud ipsos Anglos,
unde defensor fidei sperari debuerat, oppressio metuebatur. Wilhelmum nunc inclytum
Regem ad salutem regni cui debebatur tutandam excitabant occulti populares.
et efficacior omni hortatu propria generositas. Ille omnia circumspiciens,
Tua primum ope sese in speın erexit. In Minda Tua Te maxime annitente secutus
est congressus, ascitis in fardus colloquiumque generosis e vieinia prineipibus. In
Tuo fabricatum est
Fulmen, quod seros compescuit ignibus ignes.
Tum primum Europa respirare visa est et sese a terrore collegit. Post longum
et difficile bellum, cujus magna pars fuisti, post socios per Germaniaın, Belgium,
Italiam sustentatos, servatos, restitutos, pax facta tolerabilior quam initio belli
sperabatur. Poterat haberi melior et firinior, si sociis ubique eadem qu& Tibi mens
fuisset; sed obsecundandum fuit aliaın rerum seriem parantibus fatis. Tidi et conscientia
officii probe curati tranquillitatem et rerum praclare gestarum magnitudo