274
Prostrata igliur jacuerunt civitatum florentissimarum
rudera, templa vastata atquc deserta, ei extincta fere religione
christiana arctioris etiam illius Lonsociationis occasio
penitus sublata est, duae ritibus hujus religionis continetur.)
Nec novus rerum ordo, novadue cultioris
secietatis initia tam facile sperari poterant, cum nihil
esset, quod urbibus eversis nova incrementa dare potuerit.
Nulla commerciorum frequentia, publica auctoritate
excitata. Nulla incolarum immunitas. Nec regum sedes
alicubi fixa, nec antiqua Episcoporum sedes subito restituta.
Ouin tandem etiam, novo Benedicti Nursiensis instituto
sensim sensimque maxime in regionibus Germaniae
transrhenanis et transdanubianis efflorescente, multo
laetius actum esse videtur de restituenda agrorum cultura,
duam de urbibus noviter excitandis, cum novae, qduam
vocant, religionis studiosi solitudines silvasquc quacrerent.
Nec id quoque praetermittam, in ea Germaniae
Parte, quae antiqduorum more Germania magna vocatur,
tum demum institutum illud monasticum, nostro coelo
longe accommodalius, quam quod fuit Orientalium, vires
aliquas nactum esse, cum sub auspiciis Ludoyici pii plurium
synodorum auctoritate commendaretur. )
Ferociszimas Hunnorum devastationes descripsit Salvianus de
Subernat. Dei. p. 139.
"
4) Desiisse in bls terris si non omnem religionem christianam.
certe penitus convulsam ac laceratam esse omnem hicrarchiam,
cui illa innitebatut, et a dua arctior hominum consociatio pendebat,
vel ex solis etiam Episcoborum Catalogis, nullibi hauck
interrupta serie continuatis, satis elucescit.
wv. Mabillon Annal. Ord. S. Bened. L. XXVIII. . 54 f. coll.
ducad historiam Syn. Aquissgran. a. 817 celebratac Harzhemii
Concil. Germ. T. II.