1416 Juli 16. 335
In nomine domini. Amen. Per praesens publicum instrumentum
cunctis ipsum intuentibus pateat evidenter, quod sub anno a
nativitate ejusdem millesimo quadringentesimo sexto decimo, indictione
nona, sede apostolica vacante, tempore sacrosanctae sinodi Constan-‚5
tiensis, sexta decima die mensis Julii, hora paulo:post completoriun,
in civitate Constantiensi et ibidem in inferiori parte domus religiosarum
in Christo dominarum wmagistrae et cenventus monasterii in
Münsterlingen, in vico nuncupato Schulerstadt: sitae, in honorabilis
domini magistri Friderici Deis, causarum sacri pallatii apostolici &u--10
ditoris, - testiumque et mei notarii publici subscriptorum presentia
personaliter constitutus honorabilis dominus - Jacobus:"Früssing, presbiter
:Constantiensis diocoesis, unam appellationem’in quadam papiri
chärta conceptam in manibus suis tenens, animo, eandem coram dicto
domino Friderico auditore interponendi et, prout in ea continebatur,
15 appellandi, ipsam alta et intelligibili voce legere incoepit. Praefatus
autem dominus Fridericus auditor statim ab eodem domino Jacobo
interrogabat, quem dicta appellatio concerneret. Idem’ vero dominus
Jacobus ad hujusmedi interrogationem respondit, quod’ causam de et
super parocbiali ecelesia in Reotweil, Constantiensis diocoesis, inter
20 eum ex una et magistrum Joannem Hellung parte ex altera motam
ipsa Appellatio -concernere videretur. Hujusmodi itaque responso per
supradictum dominum magistrum Fridericum Deis: habito et audito
ipse statim respondendo dixit, se bujusmodi appellationem perlectam *
et coram eo interpositam* habere et in termino juris super dandis
25 apostolieis (sic) eidem domino Jacob respondere velle.. Tenor itaque
dietae appellationis sequitur in haec verba:
In nomine domini. Amen. Ego Jacobus Früssing, presbiter
Constantiensis diocoesis, animo appellandi et per viam appellationis
deducendi ad sacrosanctam sedem apostolicam propono et allego,
30 quod licet nuper de anno praesenti et de mense Junii per discretos
viros magistrum civium, consules et communitstem oppidi Rottweil,
Constantiensis diocoesis, fuerim praesentatus literatorie sub instrumento
publico reverendo in Christo patri et domino domino episcopo
Constantiensi vel ejus vicario in spiritualibus generali ad ecclesiäm
35 parochialem sanctae crucis in Rotweil vacantem ex morte quondam
domini Alberti de Bittelepach, ultimi ipsius rectoris, et ad instantem
meam requisitionem venerabilis dominus vicarius ecclesiae Constantiensis,
edita sibi mea predicta praesentatione de anno presenti et
&) porlecta «nd interposita M.S.